Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0103

21

SABINA.

SAbinorum virgines, quas Romulus rapuit, viros suos adeo dilexerunt, ut pacem inter Tatium et Romulum, hoc est, inter Sabinorum Romanorumque Reges facerent: Ita Juvenalis, in sexta, de uxore, vel Sabinis castiore, ducenda:

Si formosa, decens, dives, fecunda, vetustos
porticibus disponat avos, intactior omni,
crinibus effusis, bellum dirimente Sabina.

Belli istius diremptionem Florus libro statim primo recenset: Matrimonia Romanorum a finitimis petitia; quia non impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerunt, praeda fuere. Et haec statim caussa bellorum. Sabinis proditae portae per virginem. Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna: Tandem saevientibus intervenere raptae, laceris comis. Sic pax facta cum Tatio, foedusque percussum: Secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent, et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. Raptarum historiam Sabina familia in nummis, apud Goltzium, conservavit: Ab altera enim parte duo iuvenes Romani, raptas ferentes virgines, conspiciuntur; subscriptum est, L. TITVRI: Ab altera imago T. Tatii Sabini, et a cervice cognomen, SABINVS; et sub mento literae T. et A. sibi implexae, quae TATII nomen indicant. Quare mulieres Sabinas iterum laudavit Juvenalis, in decima:

- - - Rara est concordia formae,
atque pudicitiae; sanctos licet horrida mores
tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas.

Idem affirmavit Martialis, in primo: Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis. Nec non, in nono: puella simplex, Quam castae quoque diligunt Sabinae. Imo ipse Horatius, exempla pudicitiae et amoris a mulieribus rusticis sumens, Epodon secundo dixit:

Quod si pudica mulier in partem juvet
domum, atque dulces liberos,
Sabina qualis, aut perusta solibus
pernicis uxor Apuli.

Non ovum ovo similius, quam huic est Statius, in quinto Silvarum: Velut Apula coniux Agricolae parci, vel sole infecta Sabino. Postremo statuam hanc, in Principis Justiniani ambulacro, non indiligenter contemplantibus matrona arridebit honestissima, quoad habitum, et membra corporis, singulari iudicio tam scite composita, ut ipsa ars naturae de praestantia, quasi controversiam facere videatur.