Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0107

22

SYBILLA CVMANA.

QVinta Sibylla Cumana fuit, nomine Amalthea; quae ab aliis Demophile, vel Herophile nominatur: Suidas Hierophilen dicit. Fuit autem haec, quae novem, vel (ut aliis placet) tres libros Sibyllinorum oraculorum ad Tarquinium Superbum detulit. Hanc Solinus, post Delphicam et Erythraeam, vaticinatam fuisse tradit; cuius sepulchrum sua aetate in Sicilia mansisse refert: Eam vero non Eryphilen vocat, hac enim appellatione Erythraeam afficit, quam Cumana antiquiorem fuisse opinatur. Haec autem, quae Superbo (si modo verum est) libros obtulit, vixit olympiade quinquagesima quinta. Id etiam significare videtur Virgilius, ecloga quarta,:

Vltima Cumaei venit iam carminis aetas.

Sed duas Sibyllas eodem fere cognomine fuisse Onuphrius existimat, Cumaeam et Cumanam: CVMAEA erat, quae Cumis vaticinata est, tempore belli Italici, ex Cimmerio Campaniae oppido orta; ad quam Aeneam divertisse, Maro perhibet: CVMANA autem fuit, quae Cumis oriunda, longo tempore post vixit, librosque Tarquinio apportavit. Cumis enim plures mulieres longo et perpetuo tempore vaticinatas fuisse, credibile est, quae omnes Sibyllae vocitatae sunt; illuc profectae, vel ut peritiores divinandi fierent Apollinis oraculis, quem illic maximum templum in specu habuisse constat: Vel ut eius sacris praeessent, quae non nisi a mulieribus perfici mos erat; quae omnes postea, ab urbe proxima, sive Cumae sive CumanaeaeCumanae vocatae sunt. Aristoteles (si modo liber de Naturae miraculis eius est) speluncam narrat esse Cumis, urbe Italica, ubi Sibyllae domicilium fuisse monet; quam multi Erythraeam esse putant, et incolae Cumaeam nominant, haud dubie patriae favore, aut certe de alia sentientes. Ad habitum statuae huius in palatio Justiniani respicientes, facili coniectura assequentur, personam hanc esse magnae dignationis, et sapientem, et pensiculatius, ad instar Sibyllarum, res suas aestimantem; cuius honestatem vultus indicat. Decori gestus sunt, corporis partes nullae aperiuntur, praeter collum, aliqua tantum ex parte. Discrimen ipsius artis in singulis partibus luculenter apparet, quam antiqui artifices singulari studio, et circumspecta cura imprimis observarunt: Conveniunt omnia, incongruum est nihil.