Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0111

23

BACCHA BACCHANS.

LIberi patris feminae plerumque fuerunt, quae nunc ab insania Maenades, nunc ab impetu ac furore Thyades, vel a Thya, quae prima sacra Bacchi instituit; nunc ab intemperantia, morumque pravitate, Bacchae vocabantur. Dictae sunt et Mimallones, quia Dionysium imitarentur; nam in montibus plerumque versantes leones manibus secum adducebant, aliasque feras: Deinde iis crudis vescebantur, terramque ferulis percutientes, aut saxa, cum sitirent, vinum, vel lac, vel mel scatere faciebant; anguesque habebant pro zonis, comis implicitos. Agebantur vero istius Dei sacra a mulieribus, quod illas habuisset socias in Indica expeditione; quae nimirum dictae sunt Bacchae ab insanis clamoribus: Currebant enim cum taedis et funalibus accensis per noctem, quibus utebantur in illis sacrificiis; atque crinibus passis ita clamabant currentes, Euhoe, quae voces erant feliciter ac bene precantium. His postea vocibus in unum compositis, Euhoeus Bacchus vocari coepit: Deinde Euhyius, sive bonus filius; quia, cum Gigantes bellum Jovi intulissent, in leonem versus unum eorum prior laniaverit, ac discerpserit. Ea re praeclare gesta Jupiter laetatus dicitur Dionysum Bonum filium vocasse. Trietericorum [ quia tertio anno ab Indica navigatione revertisset] sacrificiorum et tempus, et instrumenta, et habitum Baccharum demonstravit Ovidius, in sexto Metamorph. ubi de Rhodope:

Nocte sua est egressa domo Regina, Deique
ritibus instruitur, furialiaque accipit arma.
Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
vellera dependent, humero levis incubat hasta.

Nam his armis instructae, cum vociferatione discurrentes crinibus passis divinare, ac res futuras praedicere credebantur. Denique haec ipsa Justiniani Principis statua marmorea morem indicat, quo racemorum, aut uvarum quoque vinculis frontem constringebant, ob dolores capitis mitigandos. Altera manu uvam porrigit, brachium trunco, pyrola et serpente obvoluto, fulciens; quia vinum, ceu pyrola semperviridis, utramque aetatem viribus auget ac renovat; et, si nimium illud sit, in modum serpentis, morsu nocet, atque enecat. Vestem quasi vitream scalptoris manus tam ingeniose expressit, ut muliebris corporis membra, sine dedecore, ab omnibus conspiciantur.