24
VESPASIANVS, CVM DOMITILLA,
ET ALIA.
FIguras quinque, sima scalptura expressas, in hac ipsa tabula consideremus: Prima ostentat Fl. Vespasianum, et filiam eius Domitillam; quam adhuc privatus amiserat, a Domitiano fratre dein consecratam: Hinc Onuphriana inscriptio, in qua ASCONIA. C. F. AVGVRINA. SACERDOS. DIVAE. DOMITILLAE. appellatur. Has duas vero imagines smaragdus, in biblithecabibliotheca Barbarina, exhibet; Domitilla insigni velut Cereris veste adornata est, aristas dextra continens, publicae tranquillitatis signum. Sequuntur duae aliae figurae, Fauni scilicet, caprum Baccho immolaturi; quia is, ut tradit Pausanias, vites corrodit ac perdit. Hunc in sensum Ovidius:
Rode, caper, vitem; tamen hinc, cum stabis ad aram,
in tua quod spargi cornua possit, erit.
Reliqua tria cimelia inter antiquitates meas asservantur: Primum Patriarcham Jacobum indicat, in Mesopotamiae urbem Haran profectum; ut inibi Rahelem suam, Labanis filiam, coniugem futuram, amplecteretur. Rarum omnino monumentum, ex aere; cum pauciores Veteris Testamenti historiae, hoc ritu explanatae, habeantur. Alterum quoque aereum Vestalem exprimit, non minoris pretii, nec dignitatis. Vltimum vero duos Romanorum desultorios equos, in metallo apparentes, complectitur; nam paribus equis, hoc est, duobus Romani utebantur in praelio, ut sudante altero desilirent in siccum, inquit Festus. Quamobrem et Livio Desultores dicti, qui alterum equum attrahunt; in quem celeriter transilire, ubi res postulat, possint. Hos Graeci ἀμφίππους, παραβάτας et ἀποβάτας appellabant. Quare Cicero pro Murena: Nescio, quo pacto mihi videtur Praetorius candidatus in Consularem, quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Nam, si Suetonio in Caesare credimus, Circensibus quoque quadriagasquadrigas bigasque, et equos desultorios agitaverunt nobilissimi iuvenes. Livius quoque hunc morem significat his verbis: Semel quadrigis, semel desultore misso. Nec minus accurate, quam eleganter Propertius:
Est etiam aurigae spciesspecies Vertumnus, et eius,
traicit alterno qui leve pondus equo.