25
VASA ANTIQVA.
ANtiquissimas illas haud inglorii nominis statuas insigne illud vas, e Graeco marmore, excipit; cuius adspectu intuentium oculi pascuntur, et mirifice delectantur: Quare et, in atrio palatii Medicei, Romae erectum, semper in laude versatur, et gloria circumfluit. Imagines circa illud sculptura sima [basso relievo] factae, Iphigeniam virginem, ad aram Dianae, una cum duobus altis et excellentibus viris, hostia hac orco forte sacrificaturis, haud obscure indicant. Cum enim Agamemnon in Aulide cervum Dianae imprudens occidisset, Dea indignata contrariis flatibus Graecorum navigationem est remorata. Qua de re cum vates consulerent, responsum est, Agamemnonio sanguine Deam esse placandam. Hinc Lucanus, libro primo, rem ipsam breviter attigit:
Relligio peperit scelerosa atque impia facta,
Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassaeo repararent sanguine foede.
Euripides luculentissimam tragoediam composuit de ipsa Iphigenia in Aulide, in qua omnem hanc sacrificii crudelitatem declarat. Missus igitur Vlysses, Iphigeniam astu a matre abduxit, Achilli eam nupturam simulans: Cumque iam immolanda esset, Diana eius miserata, cervam, vel (secundum alios) ursam, aut iuvencam, aut anum edentulam pro ea supposuit; virginem vero in Tauricam regionem transtulit: Ubi a Thoante Rege eius Deae sacris praefecta est. Quo cum postea Orestes furiis agitatus venisset, iamque esset immolandus, a sorore agnitus et liberatus fuit.
Nec laude sua privari debent vas alterum, operculo tectum, artis ipsius honestamentum; itemque a dextris epistomium illud, fonti (ceu videtur) superimpositum: Pro indicio enim nobis est ipse delphinus, qui nudam Sirenem totius corporis sui circumflexu arcte complectitur; atque ea vicissim, velut captiva, expansis et quasi constringentibus brachiis ita delphinum comprimit, ut aquas ructando evomere cogatur. Sirenum (quae partim beluae, partim virgines videbantur) fabula docet, carnis delicias in exitium detrudere miseros mortales; et monstris similes esse, qui cupiditati, nec rationi parent: Cum altera pars eorum homo, altera bellua sit.