Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0123

26

L. ANNAEVS SENECA.

L. Annaeus Seneca, gente Hispanus, Cordubae natus, Imperatoris saevissimi, Neronis, educator et praeceptor fuit. Quam clarus ille Vir nec incelebris Philosophus extiterit, scripta eiusdem nobilissima satis et abunde testantur; quorum nonnulla in gratiam Neronis exaravit, ut iis doceretur, et sanior fieret. Successu vero temporis ab Imp. Claudio in insulam Corsicam relegatus est, ob suspicionem consuetudinis, quam cum Claudia, uxore Germanici, habuisse credebatur. Ibi per integrum octennium exul degens, sedulam studiis suis operam dedit. Romam postea reversus, Quaesturam primo (materterae suae suffragio) gessit; deinde Praetor anno Urbis DCCCII. fuit. Pater ingentes ipsi opes reliquit; plerasque etiam ex Principis magnificentia habuit, nimirum septuagies quinquies centena millia Philippicorum: Honores autem et divitiae nec superbum, nec adulatorem aulicae artes effecere. Ad vitae sectam quod attinet, Philosophiae Stoicae magno impetu se dedit, integer vitae scelerisque purus. Cum autem non aliud superesset, post matrem fratremque interfectos, quam ut necem Senecae adiiceret Nero; ei necessitatem ultimam denuntiari iussit: Neque hanc exhorruit, sed interritus lacrimas suorum modo sermone, modo intentior, in modum coercentis, ad firmitudinem evocavit. Et quoniam voluntate tyranni istius mortis decus eligere ipsi licuit, solio insedit, brachia ferro exolvi, crurum quoque et poplitum venas abrumpi passus: Ubi multa de immortalitate animae velut in commune disseruit, et novissimo quoque momento, suppeditante eloquentia, advocatis scriptoribus pleraque tradidit; donec is, sensim sine sensu, expiraret. Haec vetus, inquam, statua, anatomiae veluti schola et magistra unica, e nigro ac pretioso lapide, manu artificis affabre facta, quae senile, et ad summam maciem deductum corpus, vultumque morientis exprimit, Romae adhuc, in hortensi palatio Cardinalis Borgesii conspicitur. Illam manu mea delineavi, et, ob singulare eius artificium, oculis curiosorum subicere haud supersedi.