27
PAETVS ET ARRIA.
EAndem averso exhibemus modo Paeti et Arriae statuam, quorum integram fere historiam supra retulimus; velut ex abundanti, iudicium addituri Plinianum, alia esse clariora, alia maiora. Eadem Arria apud Claudium, uxori Scriboniani, cum illa profiteretur iudicium, Ego, inquit, te audiam; cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis? Ex quo manifestum est, ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam cum Thrasea, gener eius, deprecaretur, ne mori pergeret; interque alia dixisset, Tu vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum? respondit, Si tandiu, tantaque concordia vixerit tecum, quam ego cum Paeto, volo. Auxerat hoc responso curam suorum; attentius custodiebatur: sensit, et, Nihil agitis, inquit, potestis enim efficere, ut male moriar; ne moriar, non potestis. Dum haec dicit, exiluit cathedra, adversoque parieti caput ingenti impetu impegit, et corruit. Refocillata, Dixeram, inquit, vobis, inventuram me quamlibet duram ad mortem viam; si vos facilem negassetis. Videnturne (dicit Plinius nepoti suo) haec tibi maiora illo: Paete, non dolet, ad quod per haec perventum est; cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert. Quam multum interest (ait, in sexto, ad Macrum suum) quid a quoque fiat! Eadem enim facta claritate, vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime, aut humillime deprimuntur. Navigabat idem per Larium, cum senior amicus ostendit ei villam, atque etiam cubiculum, quod in lacum prominet: Ex hoc, inquit, aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit. Causam requisivit. Maritus ex diuturno morbo, circa velanda corporis, ulceribus putrescebat: uxor ut inspiceret, exegit; neque enim quemquam fidelius iudicaturum, possetne sanari. Vidit, desperavit; hortata est, ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum, et necessitas fuit: Nam se cum marito ligavit, abiecitque in lacum. Quod factum ne Plinio quidem, qui municeps, nisi proxime auditum fuit; non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. Huius claritatem Martialis hoc illustravit epigrammate, in primo:
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
quem de visceribus traxerat ipsa suis:
Si qua fides, vulnus, quod feci, non dolet, inquit:
sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet.