28
CLEOPATRA.
AEgypti Regina, Cleopatra, Ptolemaei Dionysii sive Auletae filia, soror et uxor Ptolemaei ultimi, mulier impudicissima, a Jul. Caesare (cum Alexandriam, atque adeo universam Aegyptum subegisset) primum adamata; cui filium Caesarionem peperit: Cum autem, occiso Caesare, insana sua libidine Antonium fascinasset, Propertio teste, in tertio elegiarum:
Coniugii obsceni pretium Romana poposcit
moenia, et addictos in sua iura patres.
Is enim Octaviam uxorem, Augusti sororem, quae ipsum mira benevolentia complectebatur, repudiavit, et Cleopatram iustae uxoris loco habuit. Quod cum aegre ferret Augustus, Antonium hostem a se declaratum difficili bello implicuit, et navali pugna ad Actium, Epiri promontorium, vicit. Vnde Virgilius, primo Aeneidos:
Actius haec cernens arcum tendebat Apollo desuper.
Antonius, omni spe recuperandi imperii deiectus, in Aegyptum fugit; verum cum se obsessum, et ab omnibus sociis desertum videret; manus violentas sibi intulit. Eius exemplum imitata Cleopatra, ne viva in hostis potestatem veniret, et per ludibrium, Romae, in triumpho circumduceretur; admotis ad venas aspidibus, mortem sibi conscivit, ut ait Statius, in tertio Silvarum:
Anguiferamque domum, blando quae mersa veneno,
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
Huic Augustus (ut refert Suetonius) quam servatam triumpho maxime cupiebat, etiam Psyllos admovit, qui venenum ac virus exsugerent; sed frustra: Ambobus igitur communem sepulturae honorem tribuit, ac tumulum ab ipsis inchoatum perfici iussit. Vice autem istius imago saltem triumphabatur; cuius alteram quidem statuam, eiusdem formae, in horto Mediceo, alteram vero sub exitum longioris deambulacri, BelcadereBelvedere dicti, ceu Fontinalem aliquam fonti superimpositam offendi: Haec humanam superans staturam, moriturientis faciem, imo amplitudinem, et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi repraesentat; quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus: Elata sursum brachia, pectus decenter renudatum, pedes in transversum positi, et reliqua corporis membra linteo honeste tecta; quae ars aemula naturae veritati similia explicuit, intuentium oculos infinita voluptate afficiunt.