Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0136

29

CVPIDO.

HEsiodus, in sua Theogonia, videtur Amorem, sive Cupidinem ante omnia ex illa informi materia, quae Chaos dicta est, in lucem eduxisse; nam statim post terram natus esse traditur

dulce Deum, pariterque virum, gratumque Cupido
solamen, qui corda domat, mentesque feroces.

At Aristophanes, in Avibus, Noctem Zephyrium ovum peperisse scribit, e quo natus sit Cupido; qui, cum Chao mistus, omne Deorum genus ex illo excitaverit. Nec defuerunt, qui Cupidinem Saturni filium fuisse dixerint; ut sensit Orpheus: Sed Sappho poetria Caeli ac Terrae filium existimavit, Simonides Martis et Veneris, Acusilaus Noctis et Aetheris, Alcaeus Contentionis et Zephyri. Idem Orpheus tamen omnes Amores, quos plures esse sensit, e Venere ortos autumat. Cicero, tertio de Natura Deorum, plures Cupidines e diversis parentibus facit, ut in his scribit: Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere, tertius est Anteros, Marte et Venere tertia. Hi etsi plures extiterunt, diversisque parentibus geniti, tamen ad unum Veneris filium omnia prope, quae de Amore dicta sunt, transferuntur. Praeclare igitur Arcesilaus statuarius laeaenamlaenam e marmore fecisse dicitur, circa quam ludentes fecit Cupidines; quam alii e cornu bibere cogebant, alii soccos illi inducebant, alii saxo alligatam fune tenebant; cum, multos fuisse Cupidines, vellet significare. Pingebatur ab antiquis alatus Cupido, cuiusmodi illum Zeuxis pinxit Athenis pulcherrimum, rosis coronatum. Deformis oculorum caecitas, puerilis aetas, minime apta prudentiae, et tam saevi comites (ebrietas, dolores, inimicitiae, contentiones) data sunt eidem ab antiquis poetis, ad exprimendam libidinis hominum insaniam; ut nihil tantopere ab ingenuo et bene instituto homine abhorrere videatur. Huiuscemodi vero statuam Romae, in palatio depinxi Mediceo; velut antiquissimam, humanae haud disparem staturae, et Graeci artificis opus; in quo praecipue manus agiles, pilam amoris lusu iocoque iactitantes, dulce subridens vultus, ac venustum iuvenis formosissimi corpus spectatorum oculis maximam movent admirationem.