30
MELEAGER.
MEleager, Oenei Calydoniae Regis filius, ex Althaea coniuge natus est, ait C. Stephanus; quo recenter nato visa sibi est mater tres Parcas igni assidentes videre, manuque stipitem tenentes, aequalem puero cum stipite vitam assignare: Recedentibus itaque Parcis, Althaea extinctum stipitem diligentissime asservavit. Adulto dein Meleagro, contigit, ut pater eius ex susceptis frugibus omnibus Diis sacrificaret, omissa Diana; quod ita breviter complexus est Ovidius, in octavo Fabularum:
Oenea namque ferunt plenis successibus anni
primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
Palladios flavae laticis libasse Minervae.
Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
ambitiosus honor, solas sine thure relictas
praeteritas cessasse ferunt Latoidos aras.
Quapropter Dea irata aprum immisit, omnes Aetoliae agros devastantem. Ad hunc igitur conficiendum Meleager, collecta robustissimorum iuvenum manu, aprum interfecit; caputque eius Atalantae, Jasii Argivorum Regis filiae, quae prima aprum vulneraverat, velut partem spolii, dedit. Quod aegre ferentes Plexippus et Toxeus, Althaeae frater, Atalantae caput auferre conati sunt: Quamobrem Meleager iratus eos obtruncavit, duxitque Atalantam in uxorem, quae ei Parthenopaeiam peperit. Nuntiata itaque fratrum morte, Althaea doloris impatientia in furorem versa, fatalem illum stipitem in ignem coniecit; quo exusto, Meleager etiam, exustis intus intestinis omnibus, consumtus est. Homerus testatur, eam orasse Plutonem et Proserpinam, ut filio mortem inferrent; ex quo manifestum est, istam magicis artibus usam esse. Hanc ipsam fabulosam historiam hic intuemur, dum Meleager sub dextro brachio aprinum caput, et sinistra manu venatoris cornu tenet. Ex antiqua statua, staturae hominis haud inaequali, delineatio facta est; cuius artifex formosum iuvenem formavit faberrime.