Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0144

31

GALATEA.

GAlateam, nympham marinam, Nerei et Doridos filiam, Nerinen ideo dictam, a Polyphemo fuisse adamatam, fama est; ut ait Theocritus in Cyclope. Istud autem contigit (ceu quidem Natalis ad suspicandum ducitur) quia Philoxenus Cytherius cum eo adiisset, templumque vidisset, Galateae a Cyclope erectum; causam ignorans, Polyphemum illam amasse, et idcirco templum illud ei erexisse credidit: Ad huius amoris remedium et fistula, et Musarum cantibus usus est Polyphemus. Dicitur autem is non modo amasse Galateam, sed etiam Galatum ex illa suscepisse; ut testatus est Bacchylides. Erat Polyphemus Cyclopum princeps, homo agrestis et ferus; et inter belluas potius quam inter homines connumerandus: Quid enim deformius dici, aut commemorari potest, quam si tantum Cyclopis corpus in spelunca prostratum, et frusta esorum hominum cum vino eructans, multoque vomitu pectus et barbam deturpatam, ac foedissime olentem, et ipsum Polyphemum inter eum vomitum iacentem, videremus? Quae fortassis causa fuit, ob quam Galatea istum sperneret, Acimque, Fauni et Simaethidis nymphae filium, pulcherrimum pastorem Siculum, ei praeferret: Hinc indignatus Cyclops, rivalem saxo, de rupe avulso, interfecit; cuius Galatea miserta, in fluvium (alias fontem) sui nominis permutavit; qui in Aetna monte oriens, in mare Siculum defertur. Ovidius quarto Fastorum: Praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas.

Quamobrem et Galateae nomen semper in delitiis poetarum fuit, nec in ea laudanda ullus finis; quae a Graeco Γάλα sic appellata est, ob lactis candorem, vel casei. Ita Martialis primo Epigrammatum:

Toto candidior puella cycno,
argento, nive, lilio, ligusto.

Postremo Virgilius, septima:

Nerine Galatea thymo mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnis, hedera formosior alba.

Inde Ovidius, secundo Amorum, uni Galateae commendat Corinnam navigantem; tanquam formosa curare formosam debeat. Quare et in hac statua perfectam feminei corporis formam, et vultus amoenitatem pariter atque insimul contemplamur.