Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0148

32

BELISARIVS.

ACcurate, ut ex maiore parte solet, Guinetus: Recentiores aliquot Latini, ait, qui ut locos suos de invidia, aut fortunae inconstantia magnificentius implerent, nescio quam fabulam de calamitate Belisarii induxerunt: Scilicet, post annos amplius nongentos, quod nemo ante, in tanta Historicorum frequentia, memoriae prodiderat, soli Numinis, an Sibyllae beneficio acceperint; Belisarium, maximis victoriis gloriosissime fulgentem, adeo invidiosa luce nictantes adversarios perstrinxisse; ut eum collecta nube calumniarum obtexerint, de gradu deiecerint, oculos denique in mendicitatem infeliciter praecipitato exculpserint: Ille vero se in casam, viae publicae coniunctam, abdiderit, ut precario spiritu miserabilem hanc vocem effunderet: Date obolum Belisario, quem virtus extulit, invidia excaecatum afflixit! O fabulam! Nemone inter tot consanguineos, tot amicos, mendicae infamiae necessitate depressum exiguo aere sublevabat? Nemo furtiva saltem pietate in istas incitas iniectum eximebat? Sed enim Justinianus arctissimis custodiis huic liberalitati aditus obstruxerat; ille scilicet, qui cum publicis nummis imaginem suam inscripsisset, obversae parti Belisarium cum hoc elogio impressit: BELISARIVS ROMANORVM GLORIA. Denique satis illud errorem refellit, quod etiamsi multi inter antiquos Scriptores historiam Justiniani, plerumque infesto in hunc Principem animo, literis consignarint, nemo huius mendicitatis meminerit. Quid multa? Justinianus proditionis culpam in humanam imbecillitatem et fortunae crimen inclinans, Belisarium non improbitate lapsum in pristinam dignitatem erexit; qui deinde vitam, annis curisque exhaustam, aliquantulum trahens, eo usque produxit, donec abiisse diceretur: Alii Scriptores hoc tantum addunt, mortui bona in publicas rationes redacta fuisse. Nihilo tamen secius recentiorum secuti narrationem Statuarii excaecatum nobis dedere Belisarium, qui hodieque inter potiora Principis Justiniani monumenta Romae conspicitur: Non aliter, ait Quintilianus, quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium, quam iis, quae nihil ex communis habitus bonis perdiderunt.