Statuariae definitio: Imaginis vita et actiones: Eius vestes: Nec non barbae, cum capillis: Imago ex omni parte perfecta: Imaginum altitudo ac longinquitas audacior: Magnitudo insolita: Item divisio ac mensura simulacri: Oculi mensura optima.
Statuariae definitio.VT pertinentibus ad Statuariam principiis ordiamur, brevi hanc circumscribemus, et propriam eius vim definitione declarabimus: Statuaria ars est, quae nimiam resecando et auferendo materiam, informi ligno, lapidi, vel ossi, aut metallo expetitam formam ac speciem praebet. Imprimis vero id observatione dignum est, quod omnes figurae, et imagines, sive excisae, sive scalptae, sive flatae aut fusae fuerint, rotundum corpus necessario requirant; ex quo dein artifex, singulari industria, partes membrorum producit atque perficit.
Imaginis vita et actiones.Praeterea is mente prius concipere debet, vel iudicium suum, vel exempla ac formulas aliorum secutus, quam rem ipsam inchoet, aut praestet: Velut superbum ac turgidum, vel humilem, aut hilarem tristemve hominem; aut quicquid ipsi videbitur: Quoniam omnes ac singuli alios gestus, mores ac motus requirunt. Super haec, dum hae species in mente illius insident, affectus, et aetatem, et alias proprietates pensiculatius aestimare debet; ut imago, quasi primo intuitu, ipsa loquatur, quid sibi velit, et quid significet. Adhaec omnia consonare situ membra debent, ut pariter aequaliterque respondeant: Ne crura scilicet longiora sint, ne crassius caput, aut breviora brachia; sed distincte membratimque tractanda sunt omnia, ut a capite usque ad calcem nihil desideretur. Si Senem finxeris, et brachia et crura, et manus et pedes, et reliqua membrorum series, incurvum, macilentum, labiis demissum, annis ac viribus defectissimum hominem; nec non musculos, nervos ac venas micantes, suo loco, decenter indicare opus est: Si iuvenilem vultum formare velis, figurae omnes rotundae, glabrae, tenerae ac gratae requiruntur. Verbo: cuncta simulacrorum membra ratione generis, aetatis ac naturae ut concordent inter se, necesse est, in singulis partibus: Et statuarius comprehendere animo id omne debet, quod facturus est; ut cunctas proprietates, et quae consequuntur, ritu viventium exprimat.
Vestitus imaginis.Vt simulacrum bene vestitum sit, modus tenendus erit in ipsa veste, ne valde tenuis ac sicca (ut more artificum loquar) nec nimis aspera ac dura, ad instar lapidis videatur: Sed corpus ita plicis amicire studebit, ut nuditas eius interdum sub illis agnoscatur; nonnunquam et artificiose tegatur; sine duritie tamen, quae membra imaginis deturpat. Haec quidem ad artem pictoriam attinent; quoniam vero prisca ac venerabilis Antiquitas rem vestiariam, in ipsis statuis ab artificibus observandam, velut intenso digito, ad oculum nobis ostendit; nec melius quicquam in exemplum legi potest: Ob ulteriorem artis illius explanationem antiquas Minervae, Florae, Cleopatrae, Sibyllae Cumanae, aliarumque statuas nobilissimas, ceu verae eruditionis magistras, adhibere sustinui.