33
SIBYLLA.
SIbyllae (ceu Varro testatur, et Lactantius) mulieres dicebantur Deo plenae, quarum pectora, cum divinum Numen recepissent, vaticinabantur, appellatae a consiliis Deorum nuntiandis: Aeoles enim Σιοὺς Deos dicunt, et βουλὴν consilium, sive sententiam. Ergo Sibyllae quasi Sibulae dictae, id est, quae Dei consilia mortalibus enuntiant. Quot autem, quibusve locis aut temporibus, fuerint, magna (monente rursus Onuphrio) inter Scriptores dissensio est; alii enim tantum unam, alii tres, alii quattuor, alii decem, aut etiam plures Sibyllas fuisse, dixerunt: Quidam praeterea Graecorum conati sunt ex illis facere, quod de Jovibus, Herculibus, Minervisque, et aliis Deis fecerunt; qui cum multi fuissent, unum tantum prodidere: Quidam ante Troiana tempora Sibyllam fuisse, quidam ipsius Troiae excidio, Graecisque vaticinatam, Ilium periturum; alii vero, longe post vixisse, scribunt: Nonnulli eandem Erythraeam fuisse tradunt, quidam Siculam, alii Sardinicam, alii Gergethicam, alii Rhodiam, alii Libycam, alii Leucanam, alii postremo Samiam. Aelianus, in Historia varia, quattuor Sibyllas asserit: Erythraeam (de qua, magna ex parte, omnia opinati sunt) Samiam, Aegyptiam, et Sardianam. His alii duas, Judaeam et Cumanam, adiungunt, ut sint sex. Plinius auctor est, Romae in foro, iuxta rostra, trium Sibyllarum fuisse statuas, ceteris minores: Ex his unam Pacuvius Taurus, Aedilis plebis, instituit; duas vero reliquas M. Valerius Messalla, augur; quarum nomina Solinus refert: Una enim ex his Cumana erat, quae Cumis vaticinata, libros L. Tarquinio Superbo, Romano Regi, attulit; cuius sepulchrum in Sicilia diu mansit: Altera Delphica, quae ante Troiana tempora; tertia porro Erythraea, quae post Troiana bella vixit, et Lesbiis imperium maris amittendum praedixit. E tribus igitur illis hanc fuisse statuam, credendo fidem non abnegabo; admiratus saepe magnificentiam eius, et vestem, et plicas perfectiores; qua palatium Mediceum maxime superbit ac fulget.