34
POESIS.
IN eodem Palatio, Romae, ipsius Poesios statua spectatores ad se allicit, dextra volumen chartae exhibens, caput lauro redimita, et inferius subvolantem cygnum innuens. Scriptum enim reliquit Pausanias, in Atticis rebus, Cygnum fuisse Regem illorum Ligurum, qui habitarunt in Gallia Transpadana, laude musicae artis et cognitionis clarum; qui ubi mortuus esset, dicitur ab Apolline in avem sui nominis mutatus; vel, ut aliis placet, post mortem Apollini, Musicorum Deo, esse consecratus. Lucianus in eo dialogo, qui Cygnus inscribitur, assessores fuisse Apollinis cygnos, commemorat; et amicos homines, musicae peritos, qui cum mortui essent, fuerunt in aves sui nominis mutati ab eodem. Porro Hermaphroditi formam prae se ferens utrumque denotat, sexum ad artem poeticam aptissimum. Hinc Musae virginies illae, quarum octo tantum cum agnoscerent antiqui, matrem potius, aut nutricem arbitrabantur: Matrem vero Mnemosynen autumabant eadem ratione, qua vetustiores Memoriam. Id quod pudice ac verecunde, ut semper, innuit Maro, hoc versu:
Et meministis enim divae, et memorare potestis.
Camenae vero alatae effinguntur, ob ingenii muliebris praestantiam, atque expromtam mobilitatem. Argivam Telesillam summo loco natam, ait Plutarchus, fuisse affectam morbo; qui cum Medicorum ope maior esset, a Diis auxilium petere coactae ab Oraculo responsum est, ita demum sanitati restitutum iri, si Musas coleret: Ad quas cum frequenti opera animum appulisset, statim convaluisse. Mulieribus quoque sua laus, inter quas Sappho, Corinna Pindari magistra, Hedyle mater Hedylogi poetae; sive ille Samius fuit, sive Atheniensis: Mater eadem Moschyles, quae item iamborum cantu floruit: Megalostrata quoque, quam amavit Alcman, et aliae. De caetero nominis immortalitatem poetae consequuntur, unde et hedera coronabantur, quae folia non deponit, sed victrix est vetustatis. Ita enim Horatius, primo Epistolarum:
-- -- -- Seu condis amabile carmen,
prima feres hederae victricis praemia.
Nec hedera tantum coronati, sed etiam lauro; quoniam semper viret ac viget. Hinc iterum Flaccus, in Odis:
Laurea donandus Apollinari.