Barbae cum capillis.De capillo simul ac barba nunc dicendum: Crines ingenio suo flexi, ingenti diligentia, in crispos cincinnos et gradus molliter sormari debent; quantum per scalpri lenitatem licet: Cum vero statuarii naturam arte sua perficere haud queant, hanc ipsam ornatui posthabendam autumo. Quodsi vestitae imagines manibus pedibusque indigeant, membrorum dignitate opus suum artifex porro cohonestabit.
Imago, ex omni parte perfecta.Super haec, quoniam simulacra undiqueversum, et quasi in orbem contuemur, in facie pariter ac in tergo aequalis proportio atque perfectio tenenda erit; ita ut circumspecta industria deprehendamus singula rite disposita, quae concinne sibi respondeant: Delineatio recta sit, actio ornata, rationis pariter ac iudicii certamen emicet; ne artifex laude ingenii sui destituatur. Quid multis? Elevatae, ceu vocant, atque depictae imagines mentem potius, quam manum postulant.
Imaginum altitudo et longinquitas audacior.Simulacra, in excelso et longinquo loco posita, quoniam singularis eorundem puritas haud observatur, more veterum, rudiore scalpro perfici queunt: Dummodo elegans membrorum forma, cumprimis autem manuum, pedum, plicarumque in vestibus exprimatur; e quibus de artificis ingenio iudicium merito fertur. Quamobrem statuae et marmoreae et aereae, eminus conspiciendae, audaci manu dolari, et animosius effici debent; ne tamen vel ex candore marmoris, vel aeris nigredine arti quidquam decedat: Quoniam locorum distantia eam adiuvat, atque commendat. Quae observatio in rotundis pariter ac planis veterum imaginibus, potissimum vero in arcubus triumphalibus, columnis pariter ac portis, Romae; nec non in hodiernis monumentis, certe in celeberrima S. Andreae imagine, quae in S. Petri aede emicat, et Quenoisium magistrum indicat, valde conspicua est.
Imaginum magnitudo insolita.Super haec notamus, imaginem sive statuam in sublimiore loco ponendam, uno vel binis capitibus celsiorem laudari; quando scilicet inferius spatium minus est, quam ut suspicere illam queamus. Rationem eius desideras? est in proclivi: Quoniam illud simulacrum ob decurtatum inferius stantis ac suspicientis visum, ex oculis quasi elabitur; sed elongando ad rectam proportionem reducitur; ne scilicet pumilio vel homullus aliquis esse videatur. Cui vero modus hic displicuerit, is membra extenuet saltem, quae gracilitate sua idem efficient.
Divisio et mensura imaginis.Solent autem statuarii figuras suas capitum novem longitudine fabricari; ipsumque simulacrum praecipue in partes octo dividitur; ubi iugulum et collum una cum pedis altitudine novam quasi partem constituunt: Partes enim duas conficiunt pedes, totidem genua usque ad virilem sexum; corpus ipsum usque ad cordis scrobiculum dat tertiam; a mento usque ad frontem numeramus unam, unamque iugulum et nodosa pedis vertebra, ad soleam usque, praebebunt: Ubi brachia axillis affixa, usque ad flexuram brachii intuemur, utrobique capitis unius; et brachia usque ad flexuram manus trium capitum mensuram implent. Quodsi autem homo aliquis brachia duo extendat, extensio ista longitudinem illius facile aequabit. Super haec, quia proportio hominis diversa et inaequalis est, figurae aliquot variarum proportionum, ad mensurae simul ac sexus discrepantiam attinentium, hoc loco adduntur; quas ut plurimum in artificiosissimis celeberrimisque statuis Romae observavi, et earundem discrimina tum formae tum mensurae diligenter notavi.
Oculi mensura optima.Oculorum vero iudicium pro ipsa regula habeamus, necesse est: Licet enim simulacri mensura iusta sit, oculis tamen iudicantium displicuerit; certe despicietur. Quamobrem affirmare sustineo, quamvis mensurae beneficio