Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0160

35

FAVNVS, PVERVM
AMPLECTENS.

FAuni, puero amplexum sic ferentis, statua, ex aere, vivi hominis staturam aliquantum superat, accuratum veteris cuiusdam artificis opus; quod, in palatio Mediceo, ante oculos spectatorum suorum est: Convenientia enim partium perfectam viri iuxta ac pueri aetatem aequa proportione exprimit, spectatu dignissima. Ad ipsam vero mythologiam quod attinet, prisci sapientes per Faunum quidem ipsum innuere mundum, per puerum vero generationem eius, et incrementa, indicare visi sunt: Quare et sertum ex hedera caput istius ambit, quae herba est perpetuo virens; cumque per se stare non possit, arboribus et muris, ceu puer viro, adhaeret. Hoc praeterea sensu in tutela Liberi patris putabatur esse hedera, quia ut ille semper est iuvenis, ita haec semper viret. Ideo autem sacra Baccho, quia Cissus puer fuisse in eius comitatu dicitur; qui cum saltaret cum Satyro, humi letaliter afflictus, ab eo est in hederam conformatus, quae et Κισσὸς Graece vocatur, ut Constantinus in Geoponicis scribit. Verbo, planta haec non solum iuventutem, sed sponte florentem imprimis germinationem denotat; quoniam citra cultum ubivis copiose provenit. Quamobrem et Faunus agricolarum Deus ab antiquis creditus fuit, filium habens Sterculium; qui primus agrorum stercorationem invenit. Quod vero Natalis ille Comes, quam haberent formam Fauni, ex antiquis Scriptoribus percipere non potuit; hanc ex ipsis statuis videre est, sine culpa tamen atque luxuria: Multi enim in earundem mercatu luxuriabant usque ad insaniam, cum voluptatum istarum desiderium ultra facultatum modum extenderent. De quibus Romanus sapiens, in Epistolis suis: Quid inter pueros, inquit, et nos interest? nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti. Id ipsum insaniae genus satyrico perfricuit sale Horatius:

Insanit veteres statuas Damasippus emendo.