36
APOLLO.
ERat Apollo Latonae Jovisque filius, siquidem Latona, a Jove compressa, uno partu Apollinem et Dianam peperit; ut ait Hesiodus in Theogonia. Quare Apollo ita gloriatur apud Ovidium, se e Jove natum esse:
- - - - mihi Delphica tellus,
et Claros, et Tenedos, Panopaeaque regia servit;
Jupiter est genitor!
Multos autem fuisse Apollines scribit Cicero, libro tertio de natura Deorum, his verbis: Apollinum antiquissimus is, quem paulo ante ex Vulcano natum esse dixi, custodem Athenarum. Alter Corybantis filius, natus in Creta; cuius de illa insula cum Jove ipso certamen fuisse traditur. Tertius Jove natus, et Latona; quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse. Quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant; quod ab eo se leges ferunt accepisse. Atque cum tot Apollines fuerint, reliqui omnes silentur; omnesque res aliorum gestae ad unum Apollinem, Latonae et Jovis filium, referuntur. Hic ipse, inquam, cum ob inventam citharam, et artem pulsandae citharae, magno in honore haberetur; a Marsia, Phrygio tibicine, in Nysa civitate, apud Dionysium Regem, in certamen musices provocatus fuit: Ea conditione, ut victor victo, quodcunque libuisset, imperaret. In isto certamine igitur cum Apollo citharam pulsasset, mox ore cantabat; at Marsyas tibiis inflandis tantum erat peritus, quare etiam victus poenas dedit suae temeritatis. Fama est igitur, Marsyam, ubi cum Apolline decertans victus fuisset, de pinu arbore propinqua fuisse suspensum, et excoriatum; ut hi ipsi testantur versiculi:
Provocat et Phoebum, Phoebo superante pependit;
caesa recesserunt a cute membra viri.
Illud cum apud fluvium Midam (vel Maeandrum) prius vocatum contigisset, effecit, ut fluvius deinceps Marsya diceretur; e cuius sanguine nati sunt Satyri: Poenituit tamen celeriter Apollinem tantae acerbitatis, quare chordas citharae infregit. Quae fabula inventa est, ad deprimendam superborum et nimis elatorum animorum temeritatem. Hinc culter iste in dextra Apollinis manu, et in sinistra Marsyae caput, et cuticula huic detracta. Admirationem denique merentur formosa hermophroditi Apollinis proportio, et vultus Marsyae, plenus inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis.