Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0168

37

MARSYAS.

HYagnidis hic fuit filius, eius, qui primus omnium mortalium leges musicas ad laudes Deorum, quibus in sollemnitatibus Graeci usi sunt, accommodavit. Qui rem etiam planius explicare voluerunt, addiderunt his, quod Nysaei iudices (Marsyas enim Nysam, ad Regem Dionysum, tunc pervenerat) sunt electi; quo tempore is contendit cum Apolline: Nam primum tibiis ita est usus Marsyas, ut auditus stupore repleretur; appareretque, ob suavitatem, longe praestare adversario. Cum iudicibus ostentare simul artem decrevissent, aiunt Apollinem rursus ad citharam cantum accommodasse; quare vicit tibias repetitas: At ille nitebatur docere iudices, quod praeter omnem aequitatem vinceretur; quod artis, at non vocis comparationem fieri oporteret, ad quam cithara et tibiae sunt referendae; non autem res duas cum una conferri oportere Apollo respondit, quod nihil plus aequo obtineret; quia Marsyas, quod sibi conveniret, fecisset, cum tibias inflasset: Oportere hanc legem igitur utrisque imponi, ut vel ambo, vel nemo ore uteretur, sed solis digitis proprium usum ostenderet. Istud certamen commissum fuisse non procul a Celaenis, sive (ut alias vocatur) ab Apamea civitate, iuxta lacum, in quo ad usum tibiarum optimi calami gignuntur, scriptum reliquit Strabo: Hinc fama est, apud eundem lacum tibias a Minerva fuisse inventas; quas cum illa inflaret, seque in lacu conspexisset, orisque turpitudinem vidisset, et tumorem, illas abiecit: Secedite a me, inquiens, malae corporis depravationes! ut refert Athenaeus. Has itaque cum reperisset Marsyas, qui multo ante bella Troiana floruit, non solum inflavit, caeterosque illarum peritia antecelluit; sed etiam Doricae musicae postea, geminarumque tibiarum fuit inventor. Hac ipsa autem fabula Athenienses philosophicorum studiorum, prae musica instrumentali tunc recens inventa, docuerunt contemtum; ob quem irata Pallas abiecit tibias, et Apollo Marsyam excoriare sustinuit. Vtriusque statua Romae, in Principis Justiniani palatio discentes docet artifices, dum inter caeteras effulget splendidissime.