Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0176

39

CERES.

CErerem Saturni et Opis filiam, sororemque Plutonis, et Jovis et Junonis fuisse, memoriae prodidit Hesiodus in Theogonia. Crediderunt nonnulli, Triptolemum et Eubuleum fratres sationem a Cerere didicisse; quia illi primum filiae Proserpinae raptum matri indicassent. Omnino autem boves iungere, et arare Ceres docuit mortales, ut testatur Orpheus, in hymno Cereris Eleusiniae. Nec abs re Virgilius:

Prima Ceres ferro mortales vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacra
deficerent silvae, et victum Dodona negaret.

Fama est praeterea, quod cum fuisset apud Phytalum aliquando in hospitio, illi gratiam referens ficum plantam largita est; ut ait Pausanias in Atticis. Neque vero ficum solum, aut frugum sationem Cereri (ceu Disae Sueci, sub Rege Sigtrugo) tribuunt; sed inventionem omnium leguminum, praeterquam fabae: Quippe cum de omnibus, a quibus comiter et liberaliter accepta fuit, dum Proserpinam quaereret, bene mereri studeret; ut scripsit Pausanias in Arcadicis: Neque tantum serendi rationem mortalibus tradidit Ceres, cum inutilis fore videretur illa scientia; nisi, quo pacto srumentum caederetur, et excuteretur, et e paleis secerneretur et frangeretur, didicissent ad panem conficiendum: Id quoque testatur Callimachus in hymno. Super haec eandem Deam legum inventricem fuisse, praeter Ciceronem actione septima in C. Verrem, scripsit Ovidius, in quinto Metamorphoseos:

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro,
prima dedit fruges, alimentaque mitia terris;
prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.

Significat et ipsum Thesmophoriorum nomen, quasi legifera sacra dicantur; quae in honorem Cereris a Triptolemo primum, pro accepto serendi munere ac frugibus, in Eleusio oppido fuerunt instituta: Nam cum frumenti semina inventa fuissent, homines, qui glandibus tantum vescebantur, leges de regundis finibus rogarunt, quibus sua pars terrae cuique fuit assignata. Imago illa Cereris in horto palatii Justiniani, ante portam Flaminiam extans, altera manu manubrium confractae falcis (quam a Vulcano expetivit, ut Titanes metere doceret) altera vero aristas tenet; cuius adspectu atque vultu, nuditate corporis, et concinna veste ingens artifex confestim indicatur.