Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0180

40

MERCVRIVS.

OMnium Deorum antiquorum vigilantissimum Mercurium, ac maxime negotiis implicatum; quippe quem ne per noctem quidem dormire negotiorum multitudo pateretur, Jovis et Maiae Atlantis filium fuisse, Orpheus, Homerus, et Hesiodus tradiderunt. Etsi vero plures fuerunt Mercurii (Cicero enim de Natura Deorum quinque numerat) tamen ad hunc unum res gestas caeterorum transtulerunt, et alatum finxerunt; cui gallus assidebat, quem in suasoria Galenus antiquos inquit pictores et plastas iuvenem formosum, sine fuco, ac sine aliquo comtu, vultu hilari, atque acribus oculis formasse. Huius simulacrum Aegyptii partim atra facie, partim aurea et clara confinxere; quia modo ad superos, modo ad inferos adiret. Caduceus illi dabatur cum anguibus geminis, mare ac femina scil., mutuo connexu circumvolutis, et concordibus; quorum caudae demittebantur ad capulum caducei, qui concordiae securitatem significabant. Multa porro officia Mercurio fuerunt iniuncta, quorum partem attigit Virgilius, quarto Aeneidos:

Dixerat: ille patris magni parere parabat
imperio, et primum pedibus talaria nectit
aurea; quae sublimem alis, sive aequora supra,
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tum
virgam capit; hac animas ille evocat Orco
pallentes, alia sub tristia Tartara mittit:
Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat.

At Ovidius, Fastorum quinto, hunc pacis et belli arbitrum et autorem nuncupavit in his:

Pacis et armorum superis, imisque Deorum
arbiter,
alato qui pede carpis iter.

Huic statuae, prae foribus domorum, ab antiquis erigebantur, quia fur credebatur caeteros fures noscere. Denique cum antiqui, eloquentiae et orationis quanta vis esset, vellent ostendere, dixerunt, Mercurium esse nuntium Deorum et hominum: Inde creditus est etiam catenae illi aureae annexos homines auribus, quocumque libuisset, attrahere. Mercurius vero hic in palatio Justinianeo, cuius alatos pedes Cupido vinculis constringit, opus est summi et cunctis laudibus maioris artificis, Francisci du Quesnoy, Bruxellani; qui iuvenis aeque ac pusionis (aetates eorundem si spectes) membra rite, et accuratissima diligentia collocavit.