Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0184

41

ROTATOR.

POstquam Magnus Hetruriae Dux, Cosmus Medices, Senas, urbem longe pulcherrimam, opera Germanorum, Gallorum, Italorumque, obsederat; exercitui recensendo coniugem suam interesse voluit spectatricem. Quoniam vero Galli pariter ac Itali, morum civilitate, favorem et gratiam illius prae caeteris impetrarunt; Germani contra, ipsa tunc transmeante, suos Herculaneis scyphis poscebant, et vino somnoque mersi per campos hinc inde iacebant; animo irato et percito, Cosmum suum rogavit, ut porcinum istud hominum genus ab exercitu submoveret, statimque missum faceret. Magnus autem Dux ille, qui Germanorum animos virilitatis robore palliatos, magnaeque constantiae esse noverat, muliebre aspernatus consilium, parere abnuebat. Interea infestus exercitus in agrum Pisanum pergit, et duabus simul vicibus ancipiti terrore urbem illam aggreditur; cives moenibus Gallos iuxta ac Italos propulsant, saxis tormentisque propugnatores urbem tuentur: Affertur gravis huiusce mali nuntius Florentiam; mox cursor tertius, ut nuntiaret nuntium exoptabilem, ordine omnem rem victoriae illuc perfert, solo Germanorum impetu vallum superatum, urbemque captam esse. Cosmus Medices iam triumphans gaudio, ob amorem, quo Germanos suos prosequebatur, uxori, quae in vehiculo una fuit, colaphum (si fabula vera est) inflixit; quod omnibus illos contumeliis nuper oneraverat. Atque hanc ipsam vulgo caussam esse perhibent, ob quam Magni Hetruriae Duces cum suis, scilicet non uno amplius curru vehuntur. Expugnationi vero occasionem praebuit hortulanus quidam Pisanus, Italis Rotatore, vel Ruotatore, Latinis forsan Acuminator dicendus; qui obambulantium tunc in horto Senatorum de angustiis oppidi sermones, dum falces acuebant, inaudiens, hos altero die in castris enuntiavit. Ut igitur memoriam illius viri exciperent omnes anni consequentes, iussu ipsius Ducis, Michael Angelus Buonarotti imaginem robustissimi hominis, una cum acuminario saxo, ex albicante marmore (l’Arrotatore dictum) fecit: Quae diutius Romae, in palatio Mediceo, asservata, sed non ita pridem Florentiam translata fuit.