Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0188

42

PAN ET NATVRA.

HOmerus in hymnis scriptum reliquit, Pana fuisse Mercurii filium, et bicorporem, et capripedem; Achaeus poeta e caelo et terra natum, sensit. Hunc memoriae prodidit Pausanias, in Arcadicis, a Nymphis susceptum et educatum, et a Sinoe Nympha praecipue; quippe cum vel adultus cum illis assidue versari fingatur. Quare et Nympharum, ob fistulam circa istunc tripudiantium, ducem vocabant antiqui; et, ut ait Herodotus in Euterpe, pingebant atque sculpebant pictores ac statuarii, sicut etiam Graeci, Panos imaginem caprina facie, et hirci cruribus; quamvis istum non esse huiusmodi, sed similem Diis caeteris, arbitrarentur. Lucianus, in dialogo Panos et Mercurii, eidem quoque hirci caudam super natibus iniunxit; praeter hirci nasum et barbam. Caeterum existimarunt, Pana montium esse praesidem, omniaque armenta et greges, qui in montibus vagarentur, in huius esse tutela; quippe cum is ab Arcadibus fuisset in Maenalo monte educatus. Ea de caussa Virgilius, in primo Georgicorum, Pana custodem ovium, et pastorum praesidem appellavit:

Ipse nemus linquens patrium, saltusque Lycaei
Pan ovium custos, tua sit tibi Maenala curae.

Hic praeterea amavit Syringa Nympham, quae in palustres calamos suit conversa, ut ait Ovidius: Mox vero calamis a vento agitatis, sonumque facientibus, syringis fistulam ex illis fecit. Fuit etiam a Luna amatus, cum in niveum arietem pulcherrimum se convertisset, teste Virgilio. Denique Orpheus, Pana universam Naturam esse intellexit, quippe cuius elementa et caelum sunt membra. Et quoniam Pan universa corpora naturae continet, ut nomen significat; dicitur ex universis, quae existunt, genitus, sive ex omnibus consistere. Neque aliud sane partes inferiores Panos hirsutae significant, quam silvarum et arborum frequentiam. Hunc ipsum generationis et corruptionis auctorem Orpheus quoque credidit: Dicunt illum fuisse cum Cupidine colluctatum, et ab eo victum; amor enim procreandi materiam excitat, et in omnes formas ad generationem effingit; quae ita dicitur ab opifice superata, dum cum illo colluctatur. Exigua haec quidem, sed verae antiquitatis statua marmorea procul dubio Holmiae adhuc reperitur, quam gloriosissimae ac beatissimae memoriae Rex Suecorum, Carolus Gustavus, a. 1650. Norimbergae a me accepit.