Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0192

43

AVRELIVS, ET L. VERVS.

EXhibentur hic fratres duo, Aurelius et L. Verus, in mutuum amplexum ruentes, quo nihil potuit fieri amantius; conglutinata enim ipsorum concordia videbatur, quos simul imperium iunxerat. M. Aurelius Antoninus, cognomento Philosophus, a M. Antonino Pio adoptatus, statim in consortem imperii assumsit L. Aelium Verum: Et tunc quidem primum Rom. Imperium duos Augustos simul pari potestate fulgentes habere coepit; tantique huius rei novitas et dignitas valuit, ut fasti Consulares nonnulli ab his sumerent ordinem Consulum, et in dirigendis hisce basin supputationis suae ponerent Consulatum Marci et Veri, dicentes, hoc illudve accidisse ante duos Augustos, vel post Consulatum duorum Augustorum tali. Quanquam moribus dissimiles illos fuisse constet; nam M. Antoninus Philosophus laudatissimus Princeps, sed L. Verus voluptatibus deditus erat: Verum Marci virtus texit vitia Lucii, data ei in uxorem Lucilla filia; ut simul esset gener et collega: Atque ut peregrinando a voluptatibus abstraheretur, et timore bellico corrigetur, seque Imperatorem esse recordaretur, a M. Antonino, consentiente Senatu, in bellum Parthicum missus est; ne in urbe, ante omnium oculos peccaret. Is vero Antiochiae ferme haesit, venationibus indulgens. Postea hi duo fratres, decreto Senatus, simul in bellum Marcomannicum profecti sunt; ad quod L. Verus invitus se accinxit, et Aquileiam tantum usque profectus, reverti in urbem voluit: Sed cum fratre in vehiculo sedens, apoplexia correptus periit. Post eius igitur obitum M. Antoninus bellum hoc solus gessit, cumque eius exercitus, in angustiis montium Germaniae a Quadis circumclusus, siti diebus quinque propemodum conficeretur, Christianorum militum precibus, largissimam pluviam impetravit; cum contra Quados fulmina persequerentur. Hac re obstupefactus Imperator, in perpetuam rei memoriam legionem eam, in qua Christiani militabant, nominavit FVLMINATRICEM. De hac miraculosa victoria Claudianus, a religione Christiana abhorrens:

Laus ibi nulla Ducum; nam flammeus imber in hostem
decidit: Hunc dorso trepidum fumante ferebat
ambustus sonipes: Hic tabescente solutus
subsedit galea, liquefactaque fulgure cuspis
canduit, et subitis fluxere vaporibus enses.

Vtriusque Imperatoris statua, e marmore facta, et ad humani corporis figuram apposita, in palatio Principis Ludovisii, Romae invenitur.