44
MARCVS AVRELIVS.
EQuestris haec Marci Aurelii Imp. statua antiquo opere et summa arte perfecta est, maior, quam pro modo corporis, ex aere fusili; hodienum, Romae, in area depressiore Capitolii valde conspicua, et excelsae basi suae, per infixos clavos et affusum plumbum, adhaerens. Hic ipse equus, pariter ac imago, multi laboris, et singularis industriae erat; nihil illis nobilius, nihil in Vrbe, quod magis visendum putaretur: Tanquam opus aliquod Daedali, tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum, ut huic simile prior aut posterior artificum aetas vix tulerit; nedum conspiciendum nobis reliquerit. Exemplum equi perfectissimi omnes pariter atque insimul admirantur, ob mirificam eius proportionem, et naturalem membrorum omnium inter se competentiam. Vbi vero Gothici belli detonante procella, barbari Vrbem ingressi fuerant, quam longa obsidione fameque afflixerant; regias illius moles demoliti, marmora ac lapides confregerant, et metallicas statuas flammis excoxerant: Nihilo tamen minus Totilae, Gothorum Regi, statua haec tantopere arrisit, ut eam in Ostiensi portu navi commiserit, quae in Gothiam transveheretur. Postquam vero Imperatoris Justiniani haud inglorius ductor, Belisarius, Gothis ex Italia virtute sua eiectis, Romam recuperasset, neque exiguam praedae partem eisdem eripuisset; hunc ipsum etiam Aurelium urbi tunc restitui, atque in area S. Johannis Lateranensis collocari iussit. Alexander vero Donatus, scriptorum accuratissimus, Sixto IV. Pontifici, velut palatii Lateranensis restauratori, tribuit his verbis: M. Aurelii statuam aeneam equestrem, et olim inauratam, humili ac sordido loco iacentem, in area Lateranensi, augustiore loco reposuit; quam postea Paulus III. in area Capitolina, pulcherrimaque basi Parii marmoris collocavit, adhuc ferentem spiritus inusitatae artis. Quare cum aliquando Romae, in Academia nostra, de metallorum arte fusoria sermocinaremur, et docta statuae eiusdem recordatio haberetur; artificiosissimus Franciscus ille du Quesnoy hanc mecum conscendit: Quod opus fusile tam pure confectum, et omnibus suis partibus expletum, absolutumque deprehendimus; ut praeter ungues (quibus ars ista animari solet) politius limatos, aliud nihil occurreret. Caeterum imago omnis, una cum equo, aequalem exhibebat crassitiem, Joachimum haud excedentem. Hoc ipsum maximam nobis admirationem movit, ceu consummatum perfectae cumulataeque artis exemplum.