Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0200

45

LVCTATORES.

PAlaestram multas sub se exercitationes habuisse constat, inter quas primum locum obtinuit Luctatoria: Haec nihil aliud fuit (ut verba Mercurialis mea faciam) nisi exercitatio quaedam, in loco Gymnasii peculiari, nempe xysto, sive porticu tecta, fieri solita; in qua Luctatores bini nudi, uncti oleo, et pulvere aspersi, sese brachiis complicantes, invicemque concertantes, alter alterum deicere humi contendebant. Illudque prae caeteris quaerebatur, ut pedes primo comprehenderentur; quod Pseudolus ebrius apud Plautum significavit, de vino dicens: Captat pedes primum, luctator dolosus est. Sed antequam certamen inirent, musculos prius calefaciebant, perfrictionibusque, ac lenibus motibus explanabant: Quodsi aliquando haec agere intermisissent, iis quaedam partes rumpebantur, convellebanturque. Galenus scriptum reliquit, hunc a gymnasticis in luctis observatum esse ordinem, ut nunquam vehementes inirent; nisi prius faciles et simplices essent edocti: Neque has aggredi solitos ante, quam fricarentur; neque fricari prius, quam ungerentur. Praeterea species luctae voluntarium pancratium erat: Nam in lucta certantes sese deicere studebant, rectique manebant; in pancratio autem isto humi prosternebantur, ibi invicem complicati, seque mutuo convolventes, alter alterum sibi supponere nitebantur. De hoc locutus esse Martialis videtur:

Non amo, qui vincit; sed qui succumbere novit,
et dicit melius
τὴν ἀνακλινοπάλην.

Nisi potius reflexionem intelligamus, qua palaestrita adversarium retrahebat, ac ictum illius devitabat. Tota haec exercitatio tres fines habuit: primum, ut in ludis, sacrificiis et theatris victoriam adipisci possent; secundum, ut ad bella homines exercerentur; tertium, ut optimum corporis habitum acquirerent, sicque sanitatem curarent. Illi denique luctatores, in palatio Mediceo extantes, cunctas actiones, humana forma, masculas satis ac masculosas artificiose exprimunt.