46
CORYDON.
THeocrito et Virgilio memoratus pastor, Corydon; is enim eidyllion quartum, Batto interloquente, hoc auspicatus est versu:
Eἰπέ μοι, ὡ Κορύδων, τίνος αἱ βόες;
Dic mihi, o Corydon, cuius sunt hae vaccae?
Virgilius autem Corydonis in persona intelligitur, ecloga secunda; et forte Augustus Alexis in persona inducitur:
Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
delicias domini.
Quidam, annotante Servio, Corydonem, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Virgilio ferunt; eumque a domino ipsi datum, Corydonem a Virgilio ficto nomine nuncupari; ex eo genere avis, quae Corydus dicitur. Hinc adagium: Inter indoctos etiam Corydus sonat. Non autem dulce canit, perhibente quidem Servio; sed, si magno Erasmo credimus, Corydus vilissimum aviculae genus est, minimeque canorum; quod Graecum epigramma testatur: Strepit tamen utcunque inter aves mutas, quae apud lusciniam canens ferri non posset. Et quoniam parasitis solent indi nomina contemtus, non illepide talis nomine Corydus, apud Athenaeum, appellatur. Verius autem est, intelligi per Corydonem pastorem ipsum Virgilium, omnium interpretum consensione; pro qua etiam sententia est Apuleii Apologia prima: Quanto modestius, inquit, tandem Mantuanus, qui ibidem, ut ego, puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans, et abstinens nominum, sese quidem Corydonem, puerum vero Alexin vocat. Ergo Corydon, ait Caes. Scaliger in Poetica sua, per quem intelligi volunt Virgilium, fertur amore in Alexim, puerum Pollionis, vel Maecenatis; nec Augustum, (ut rectius censet De la Cerda) terrarum Principem. In hac vero marmorea Corydonis statua formosum iuvenem intuemur, acutam spinam e pede suo extrahentem; quae in palatio Justiniani Principis adhuc asservatur. Similis quaedam nudi Corydonis (sic enim Romani eum nominant) imago in Capitolio quoque, extat; sed quia aes eius, aetate quasi corrosum, omnem perdidit fulgorem, et ab ipsa obscuratur nigredine, cognosci vix potest.