Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0209

47

POENITENTIA.

APud Graecos Deus silentii, Harpocrates, impresso ori digito, fingebatur; quo ipso taciturnitatis fidem, et secretorum custodiam innuebant. Praesens autem figura, quam singulari studio, ut melius cognosceretur, antrorsum aeque ac retrorsum exhibui, ipsam denotare Poenitentiam mihi quidem videtur ; quoniam spuma verborum diffluens iuventus, effraeni saepius lingua effutit, quae postea dant malum, aut damnum; ita ut istam non solum pigeat stultitiae suae, sed etiam pudeat. Unde Plinius, nono epistolarum, de Sabiniani liberto: Flevit multum, multumque rogavit, multum etiam tacuit; in summa fecit mihi fidem poenitentiae. Et post nonnulla: Remitte aliquid adolescentiae ipsius. Metanoeam dictam esse poenitentiam, et mentis mutationem, compertum est. Hinc illud Ausonii:

Sum Dea, quae facti, non factique exigo poenas;
nempe ut poeniteat, sic Metanoea vocor.

Jul. Scaliger, in Exercitationibus suis, poenitentiam dixit esse reflexionem intellectus, ad reprobandum malefactum: Cumque dolore constet, quem iustum sequitur eius rei, cuius tum ob summam turpitudinem, tum ob ingentia damna, quibus infamis est, nos poenitet, pudetque ex utriusque affectus consideratione, pudoris quoque ratione habita, poenitentia ab ipsis Oratoribus facile movetur. Quare Horatius:

Heu me! per urbem [nam pudet tanti mali]
fabula quanta fui?

Haec ista nimirum iuventus est, quam in eadem contemplamur statua, a Tragicae asperitatis patre graphice descripta, hac ode:

-- -- Scelerum si bene poenitet,
eradenda cupidinis
pravae sunt elementa; et tenerae nimis
mentes asperioribus
formandae studiis. -- -- ----

Poenitentis autem forma instar captivi cuiusdam mancipii est, catenis ac vinculis onerati; quam prisci artificis manus e marmore dolavit: Vultu subtristi conspicitur, manu frontem pudoris sedem tegit; brachio sic innititur, ut binas superius aures indicet, et caput inferius bovis, hiante eius rictu, sine lingua. Significatio illius in proclivi est: Multa auribus percipiuntur, quae os elingue enuntiare nec vult, nec valet.