48
LEO ET EQVVS.
APud Aegyptios Leo quidem symbolum fuit roboris et virium, Equus vero fortitudinis et fiduciae; ut ait Clemens, quinto Stromatum. Unde est, quod in Poetis fortes equos saepe legas, non validos, aut robustos. Lucretius libro quarto:
Quippe videbis equos fortes, cum membra iacebunt,
in somnis sudare tamen -- -- --
Robustus igitur Leo in fortem Equum, aut alia pecora insilit; et statim fit horrenda strages, cum immanis monstri dentes, et ungues, quotquot habet, in unius pecudis caedem conspirant: Nec solum franguntur ossa, sed caro et membra divelluntur. Huius dilacerationis en exempla! sic enim Poetae loqui amant, et inter hos Seneca, in Troade:
At ille saevus, matre submota, leo,
praedam minorem morsibus vastis fremens
frangit, vehitque, -- -- --
Item Statius libro undecimo:
-- -- Indomitos ut cum Massyla per arva
armenti reges magno leo frangit hiatu.
Praeterea notant Naturae consulti, leonem praecipue cor appetere; et Scaliger contra Cardanum, ex Historia navigationis cuiusdam Troglodytae, id ita probat; ut interim profiteatur se nescire, qui fiat, ut cor intus rimetur; ac si sciret, ibi esse, quod palato magis sapiat. Quantum vero coniectura assequor, Statua illa venationem denotare mihi quidem videtur, in qua varia producebantur animalia, ut pugnando spectatores oblectarent; Gordianus enim primus, auctore Capitolino, populo Rom. feras Libycas una die centum de suo exhibuit; et in pictura silvae equi feri triginta continebantur: Dio centum leones, et leas totidem ludis natalitiis simul exhibuisse Hadrianum, scribit. Fuerunt autem equi (de quibus Aristoteles, Strabo, Plinius, Oppianus, alii) cum in aliis provinciis multis, tum in Syria quoque, et quidem peculiaris ingenii in vindicta de rivalibus capienda. Caballos silvaticos Paulus Diaconus, in historia Longobardorum, vocat. De caetero Monumentum illud Leonis, cum Equo deluctantis, multa arte et industria factum, in Capitolio Romano, adeuntibus praemonstratur.