49
DIRCE, ZETVS, ET
AMPHION.
LYci, Thebarum Regis, uxor Dirce fuit; quam ille, repudiata Antiopa, uxorem duxerat: Quae cum Antiopam gravidam esse animadverteret (nam, post repudium, a Jove compressa fuerat) suspicata, virum suum clam cum illa consuescere, in vincula eam coniecit. Verum, instante iam partus tempore, Jovis miseratione vinculis soluta, in Cithaeronem montem confugit; ubi Amphionem et Zetum gemellos peperit, qui postea Lycum interfecerunt: Dircem vero caudae indomiti equi, vel tauri alligarunt, quae diu ita per terram raptata, tandem Deorum commiseratione in sui nominis fontem conversa est, non procul a Thebis. Propertius libro tertio, inter alia, sic ait:
Sera tamen pietas, natis est cognitus error,
Digne, Jovis natos qui tueare, senex.
Tu reddis pueris matrem, puerique trahendam
vinxerunt Dircen sub trucis ora bovis.
Antiope, cognosce Jovem, tibi gloria Dirce
ducitur, in multis mortem habitura locis.
Prata cruentantur Zeti, victorque canebat
paeana Amphion, rupe Aracynthe tua.
Fuit autem Zetus Musicae peritissimus, unde una cum fratre Amphione saxa fingitur ad Thebanae urbis structuram, citharae suavitate, traxisse. Cuius commenti rationem hanc reddit Palaephatus, de Incredibilibus, illos Musicam in quaestu habere primos coepisse; eaque lege admisisse auditores, ut illi vicissim ipsis ad muri constructionem operam suam praeberent. Ubi vero locorum, et a quonam artifice, statua haec facta, atque posita fuerit; hi ipsi versiculi haud obscure indicant:
Ingentem Dircem, quam spectas, marmore ab uno
sculpsit Taurisius, quondam et Apollonius.
Deinde advecta Rhodo est, et primum condita in arce,
Pollio quam Romae struxerat Asinius.
Thermarum inde Antoni inter monumenta reposta:
At nunc Farnesi patris in aede sita est.