50
ANTINOVS.
NOn dubitavit Dio una cum aliis affirmare, Antinoum pro Hadriano devotum, in Nilo periisse; veterum enim persuasio haec erat, observante Casaubono, posse alterius produci fata, si eius vicem subiret alter, velut hostia quaedam succidanea. Oportebat autem, ut qui pro alio moriebatur, ultro mortem oppeteret; hinc Aurelius Victor, de Hadriano et Antinoo verba faciens: Quae quidem alii pia volunt religiosaque quippe Hadriano cupiente fatum producere, cum voluntarium ad vicem magi poposcissent, cunctis retractantibus, Antinoum obiecisse se referunt. Sacrificium Antinoi homo paganus vocat rem piam, et religiosam; fere tamen, quicunque ex antiquis Scriptoribus Hadriani famae voluerunt consultum, sacrificium istud humanum studio dissimularunt: Quare etiam Athenagoras, in Apologetico ad Marcum Imperatorem, Antinoi consecrationem humanitati Hadriani adscribit, non amori foedo: Arrianus in Periplo Euxini, quem Hadriano misit, foedissime illi adulabatur; nam sub Achillis persona Hadrianus ab eo laudatur, et eius in Antinoum nefandus amor. Videntur etiam Doctores Hebraeorum ad hanc historiam respicere, quoties Hadrianum nominant quasi pollutum e contrectatione ossium aut cadaveris. De consecratione Antinoi hoc insuper addendum, hodieque egregium illud Romae monumentum extare, in quo Deorum Aegypti σύνθρινουςσύνθρoνους, consessor et consors nominatur; significans, urbem de huius nomine Antinoum, sive Antinoopolin eius gratia instauratam; cum esset ante is locus alii numini consecratus: Besam Deum illum (et urbem quoque) priores vocabant; de quo Ammianus libro nono: Oppidum est Abidum, in Thebaidis parte situm extrema. Hic BESAE Dei localiter appellati oraculum quondam futura pandebat. Propterea fuere, qui de duobus unum nomen componerent, et oppidum istud Bisantinoum appellarent. Ita et duorum numinum appellationes in unam conflatae, ut in Hermeraclas, Hermathena, Heraclammon, Heramommon. Denique Graecum illud monumentum M. Vlpius Apollonius propheta, hoc est, sacerdos Antinoi dedicavit honori eius; omnes enim Aegyptiorum Deorum sacerdotes dici a Scriptoribus prophetas, Diogenes Laertius observavit. Illius igitur ex albo marmore statua in horto Pontificis, Belvedere dicto, spectatur, adolescentis figuram monstrans omnium perfectissimam. Caelaturam hic nota, quam scalptor, omni laude decorandus, unico saltim, nec cruciato (ceu alias solent) ductu, qui in naso Antinoi, velut in redimiculo subsequentis Veneris incipit, apte ac rotunde terminavit.