51
VENVS.
DIssident inter se atque discordant statuarum veterum diligentissimi, utrum Venus an Latona haec sit, quae aquam haurit: Fabulantur enim, hanc ipsam compressam fuisse a Jove, ob eximiam pulchritudinem, quam cum utero gestare sensisset Juno, terra universa iurare coacta est, quod parturienti Latonae, e caelo depulsae, locum non concederet; praeter Delum insulam: Ea enim cum esset instabilis per illud tempus, sub undis forte delitescebat; quae deinde, cum tempus pariendi Latonae adventasset, iussa est a Neptuno consistere, ut scripsit Lucianus. Haec igitur insula in mari Aegaeo, cum ad recipiendam Latonam emersisset, atque apparuisset ex undis, Delus vocata fuit; quod nomen manifestum et apparens significat. Deinde cum duobus liberis suis Apolline ac Diana, valde tunc sitientibus, in Lycia oberrans, aquam pro illis haurire prohibebatur a rusticis, qui data opera istam conturbarunt; divina Numinis vindicta ob id ipsum facinus, in ranas illico commutati sunt. Ad Venerem vero quod attinet, hanc e spuma maris, et sanguine Caeli, natam arbitratur Tibullus, primo elegiarum:
Nam fuerit quicunque loquax, is sanguine natam,
is Venerem e rapido sentiet esse mari.
Cumque nata fuisset Venus, hanc ex undis maris egredientem ambabus manibus e capillis, et e facie aquam marinam expressisse inquiunt: Quare omnium pictorum facile princeps Apelles celeberrimam illam Venerem emergentem pinxit. Fertur, in concha margaritarum feraci fuisse concepta; in qua etiam navigavit in Cyprum: Idcirco cum de formosa muliere loqueretur Venus, apud Statium, illam dignam esse inquit, quae sua esset soror, et in eadem concha navigaret:
Haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus, et nostra potuit considere concha.
Homerus autem non in concha, sed una cum spuma delatam fuisse in Cyprum sensit. Postremo cum e mari nata putaretur, inter sidera, nautis salubria, ab Horatio numeratur. Mirifica illius statua, et suo splendore gratiosissima, in amoeno multarum deliciarum, extra Vrbem, horto Burgesiorum cernitur.