1
VIRTVS AVGVSTI.
ANtiquissimarum statuarum dum prima inchoamus initia, ab hac ipsa ordimur, quae VIRTVS AVGVSTI communiter appellata, marmoream formam ac duritiem habet. Neque appellatio mira est; quid enim frequentius in nummis, quam SECVRITAS, FELICITAS, PIETAS, LIBERALITAS, TRANQVILLITAS, AEQVITAS, AETERNITAS, MVNIFICENTIA, CONCORDIA, VICTORIA, ABVNDANTIA, PROVIDENTIA, PRVDENTIA, LAETITIA, FORTVNA, SPES, SALVS, RELIGIO AVGVSTI? Simulacrum vero Virtutis militaris Romanorum Principum fortitudinem (et ipsius Imperii simul Maiestatem) designat; hastam tenens et parazonium, galeam saepe et scutum, ut spolia hostilia, pede premens. Iuvenis robustus et lacertosus, egregie armatus: Quia Romani primam in Virtute bellica gloriam ponebant; inde hoc simulacro Principes cohonestabantur. Erat autem parazonium brevis gladius, zonae alligari solitus; et caesim, quam punctim magis feriens, qualem etiamnum Helvetii usurpant. Altera mamillarum, ritu Amazonum, a pectore denudata atque detecta est: In galea gryphus, sive sphinx sessitat, et requiescit: Ardet apex capiti, et, quod praeterea dixit Maro, olorinae surgunt de vertice pennae. Ad ipsos vero pictores quod attinet, subuculam albam, pallium purpureum exprimunt. Rex ferarum, Leo, hiante rictu, magnanimitatem pariter ac tutelam denotat: Imaguncula globo terrestri insistens, lauream sinistra et cornucopiae dextra continens, Victoriam declarat: Postremo dimidiata veteris Philosophi figura ipsos Sapientes in memoriam nobis revocat. Quid multa? Gloriam potentiae et felicitatis suae in Virtutem bellicam Romani derivasse videntur: Ita VIRTVS AVGVSTI in Capitolio, post L. Veri obitum, M. Aurelio Imperii insignia tradidit: In nummo Tetrici, Tyranni, Virtus mascula, seu militaris, cum eadem inscriptione, insidens thoraci, dextra lauri ramum praefert, sinistra hastam. Haud aliter VIRTVS HERCVLIS, clavae innixi; item VIRTVS ILLYRICI TR. navim bellicam, velut in anchoris consistentem, transilientis, e nummis quoque apparet. In quibus omnibus virtutis merito, nec fortunae indulgentia provectis, illud Horatii locum habuisse potest:
Virtus repulsae nescia sordidae,
intaminatis fulget honoribus;
nec sumit, aut ponit secureis
arbitrio popularis aurae.