Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0233

52

ENDYMION.

FAma est, Endymionem in Latmo, Cariae monte, in antro quodam versari solitum; et Lunam in illud antrum venisse, ut cum Endymione congrederetur: quod ita attigit Ovidius, in epistola Leandri.

Non sinit Endymion te pectoris esse severi,
fac subeant animo Latmia saxa tuo.

Cicero tamen, libro primo Tusculanarum disputationum, perpetuo dormientem Endymionem in Latmo, Cariae monte, a Luna adamatum dicit sola oscula Lunae accepisse; neque unquam experrectum fuisse: Num igitur, inquit, eum curare censes, cum Luna laboraret; a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? Qui vero (ceu Natalis) rem magis historice explicarunt, dicunt, Endymionem dictum fuisse, in eo monte, perpetuo dormire, et a Luna amari; quia cum dormiret per diem, per noctem (quo tempore ferae exire solent de suis latebris) ad Lunae lumen venaretur; neque unquam per diem videbatur. Alii dicunt, primum Endymionem rerum sublimium speculationem invenisse; cui rei fabulae locum dedit Luna, ob tam varias luminis formas et mutationes; cum de illa praecipue cognoscenda esset sollicitus: Qui cum noctu his considerationibus esset intentus, somno non fruebatur; sed dormiebat per diem. Hic prior, ut testatur Lucianus in Astrologia, Lunae rationem mortalibus ostendit; sicuti Phaethon deprehendit Solis cursum; quae caussa extitit, cur Luna illum amasse dicta sit, ut in secundo Plinius testatur. Neque nos praeterit, alios fuisse, qui pastorem fuisse Endymionem putarint; qui nocturnis pascuis delectaretur, cum alii pastores clausos greges in stabulis haberent: Atque cum huius greges magnopere pinguescerent, fabulae datus est locus, quod Luna, eius amore capta, illud Endymionis gregibus donaret. Hunc mortuum esse et sepultum apud se, testati sunt Elei; qui insigne sepulchrum illi erexerunt. Nihil aliud autem per haec significatur, quam diligentiam omnibus in rebus esse utilem; cum maxime Dei auxilium iis praecipue praesto esse soleat, qui et ipsi non sint desides; velut Endymion, Astrologiae peritus, et in pascendis ovium gregibus olim diligentissimus. Dormientem vero per diem, ad montem Latmum, sima sculptura maior hoc loco expressit; quod singulare artis miraculum, in Romano Principis Justiniani horto, velut ad gloriam erectum, extollitur.