53
NYMPHA ET FAVNVS.
NYmphas Oceani filias et Tethyos esse dixerunt antiqui, Virgilius fluviorum matres putavit, cum ita scriberet in libro octavo:
Nymphae laurentes, Nymphae, genus amnibus unde est.
Orpheus etiam Hamadryadas appellavit, quia Nympharum aliae sunt creditae caelestes, aliae terrestres, aliae fluviales, aliae marinae, aliae stagnorum praesides. Terrestres Nymphae putatae sunt a nonnullis Cererem et Bacchum educasse: Illae Nymphae, quae caelestes putabantur, credebantur esse animae sphaerarum; quas etiam Musas vocarunt, ac vires, quae inde ad nos manarent. Terrestrium aliae silvis praeerant, ut Dryades; aliae montibus, ut Oreades; aliae singulis arboribus, ut Hamadryades; aliae pascuis et floribus, ut Napeae: Fluviorum praesides Naiades dicebantur, stagnorum Limniades nominarunt; quas vero fontibus praeesse putarunt, in aquis latere crediderunt, et Ephydriades vocarunt: Aliae marinae putabantur, dicebanturque Nereides. Has vero Oceani filias, et fluviorum matres esse crediderunt, quia vires humoris esse putarunt terrae et stirpibus insitas, et aquae naturam, quae conferret ad animalium, plantarum, et fructuum procreationem; per quas omnia in lucem prodirent. Cum igitur ex his viribus omnia orirentur, quae primum videbantur se in flumina diffundere, fluviorum matres dictae sunt; et per hos denique universae generationis parentes sunt vocatae: Hinc fructiferae merito, hinc florum feraces, hinc homines et animalia omnia nutrire, hinc Bacchi alumnae dictae fuerunt, et pastorum Deae, et pratorum, et omnium animalium praesides. Harum Nympharum eam esse vim humoris, indicio est vel herbae illius natura, quae Nymphaea vocatur a Dioscoride, quasi aquatica; quia plurimum gaudeat humore. Nympha autem hic vestes suas colligit, velut saltatorium orbem versatura; et prope ab ea Faunus, ut e superioribus patuit, quoniam multa ad agriculturam excogitavit, inter Deos agrestium relatus, cum fistula; qui inflat eum sonum, quo quasi Nympham, dominam suam incitet. Duo haec decora atque ornamenta statuarum praeclari operis sui dignitate maxime, tanquam stellis quibusdam, theatrum hoc ornant, variant, cohonestantque; ceu lilia plenis quae ferunt Nymphae calathis.