Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0245

55

VIRGO VESTALIS.

VIrginem dicebant Vestam, quia incorruptus ignis est, et nullius rei generationem in se admittit; quamobrem a virginibus ignis iste summa religione atque cultu custodiebatur, ut refert Ovidius, sexto Fastorum:

Nec tu aliud Vestam, quam puram intellige flammam,
nataque de flamma corpora nulla vides.
Iure igitur virgo, quae semina nulla remittit,
nec capit, et comites virginitatis habet.

A Numa Pompilio autem Romae institutas fuisse Vestales, testis est Dionysius Halicarnassensis: Virgines, ait, quae Deae sacris operabantur, quattuor erant ab initio; et ius optandi eas penes Reges esse, Numa voluit; postea propter sacrificiorum multitudinem ad senarium numerum auctae a Tarquinio Prisco; hodieque permanent degentes in Deae fano, a cuius aditu nemo arcetur interdiu; sed pernoctare intus fas est viro nemini. Has per XXX. annos manere puras a nuptiis necesse est, sacrario servientes; et primo decennio rationem sacrorum eas oportebat discere, secundo exercere, tertio docere alias: post exactum annum trigesimum nihil vetabat eas, positis coronis, reliquisque insignibus sacerdotii, cui vellent, nubere; fecerunt id paucae aliquot, sed parum laeto vitae exitu, et ominoso apud caeteros. Perpetuus, aeternusque ignis, in templo Vestae, tanquam Imperii certissimum pignus asservabatur; suspensus in vasculis quibusdam fictilibus, nec in altaribus: Tantum enim fiduciae in hoc igne erat, ut oportuerit eum nunquam extingui; quod quidem prodigio contigit ante initia bellorum civilium, motaque inter Caesarem et Pompeium arma: Si vero virginis incuria id evenisset, Pontifici maximo digna visa est, quae flagro admoneretur. Vestales cum atrio excedebant, matronarum custodiae mandabantur: Magna earundem erat auctoritas, Vibidiae enim Vestalis precibus Messalinam tentasse veniam a Claudio Principe marito consequi, Tacitus refert. Testamenta penes illas erant asservata, et una inter eas praecipua auctoritate Maxima dicebatur. His Magistratus, Seneca teste, fasces suos submittebant; Consules Praetoresque via cedebant: Item carpentis, ut aliae matronarum, vehebantur. Ornatus erat suffibulum, id est, vestimentum album, praetextum, quadrangulum, oblongum; quod in capite sacrificantes habebant, inquit Festus; idque fibula comprehendebatur. Ipsius Vestalis statua, ex albo marmore, in Romano Principis Justiniani horto spectatur.