Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0249

56

FLORA.

QVae numina pro frugum ubertate et copia invocarentur, Varro, libro primo de Re rustica, docet; duodecim Deos memorans, qui maxime agricolarum duces erant: Nimirum Jovem, Tellurem, Solem, et Lunam, Cererem, Bacchum, Robigum, Floram, Minervam, Venerem, Lympham, et Bonum Eventum. Jovem quidem et Tellurem ideo, quod omnes fructus agriculturae caelo et terra contineantur: Solem vero et Lunam, quod eorum tempora observentur, cum quaedam seruntur et conduntur: Cererem autem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum; ab his enim cibus et potio venit e fundo: Robigum ac Floram, quod iis propitiis, neque rubigo frumenta, neque arbores corrumperet, neque non tempestive florerent: Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum: Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agricultura; sine successu ac bono eventu, frustratio est, non cultura. Ac Florae quidem supplicari solitum, ut arva florescerent; unde Arnobius libro quarto: Flora illa genetrix et sancta, obscoenitate ludorum bene curat, ut arva florescant. Praeterea Rubiginem Deam rogatam, ut non accederet, Augustinus libro quarto de Civit. Dei ostendit. Tria vero, ut Plinius libro octavo et decimo memoriae prodidit, tempora fructibus metuebant, propter quod instituerant ferias, diesque festos, Rubigalia, Floralia, Vinalia. In Plutarchi Problematibus, observante Gyraldo, male Latine scribitur: Quid est, inquit, quod Florae, quam Bonam Deam nominant, omni florum genere templum exornantes, etc. Cum pro Flora Gynaeceae Deae scribendum sit, quam Bonam vocant; quod alia probatione non indiget, cum ita certe Graece legatur: Tum etiam ibidem cum Floram Flavii vatis uxorem Latinus interpres dicat, perperam factum est; nam Florae nomen utique additum est: Id quod plerisque errandi caussam praestitit, ut Bonam Deam eandem cum Flora fecerint; cum eius nihil omnino Plutarchus tradiderit. Denique illius Florae statua in ipso etiam horto Principis Justiniani extat, altera quidem manu tibiam tenens, altera vero roseam corollam: Opus longe perfectissimum, in quo summi artifices nihil desiderant, praeter nihil.