Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0253

57

HYGIAEA.

EPione dicitur Aesculapii fuisse uxor, cuius filius fuit Machaon, vir (uti ferebant ea tempora) artis medicae peritissimus; qui una cum caeteris Graecis ad Troiam militavit. Fuit etiam Podalirius, Aesculapii et Epiones filius, fraterque Machaonis, ut ait Pausanias in Messenaicis. Praeterea et Orpheus, in hymno quodam in AesculpiumAesculapium, non filiam, sed uxorem fuisse Aesculapii (cui multae Corinthi statuae ponebantur) Hygiaeam (vel rectius Hygieiam) censuit. Huius insignia, canis ac serpens, filiae sive uxori hoc loco tribuuntur; quae fidelis Medici diligentiam pariter ac prudentiam denotant. Aesculapio autem quattuor fuisse filias, accepimus, omnes a medendi facultate dictas, Hygiaeam, Aeglen, Panaceam, Jaso. Neque caret mysterio, quod Hygiaeae, hoc est, sanitati mulieres Sycioniae valetudinis curam habentes, comas suas detonsas consecrabant; ut apud Pausaniam lectum est: Nam et Aegyptii quoque conceptis verbis capillum puerorum defectum Divis suis nuncupabant, ut ab adversa valetudine respirarent. Huic Hygiaeae Ariphron Sicyonius hymnum cecinit, quem hoc modo imitari, quam interpretari, fas esto:

O, qua nec altera a vetustior ect caelitum,
O, una cunctis expetita Sanitas!
Quodcunque reliquum est vitae, tecum utinam
agam, et una omnium contubernalium sis mihi!
Quicunque enim fortunis fruitur aut liberis,
aut est aliter obnoxius Volupiae,
Te una favente cuncta habet propitia;
afflant et illum Charites, et si media hyems
rigeat, tamen ver illi flosculos parit.
Absente Te, sunt cuncta dura et aspera;
nec grata prorsus caetera ect felicitas,
quin esse plane desinit felicitas.

Dicebatur item hoc nomine triplex triangulus, atque in totidem literas Graecas (ὑγίεια) resolubilis; qui alternatim inter se iunctus, figuram quinque linearem exhibebat; quo et tanquam symbolo, bonam notante valetudinem, Pythagorici inter suae doctrinae sodales utebantur. Et hoc illud scutum Davidis est Agla (quasi Aeglen dicas) quod gens Judaica etiam contra ignes et incendia valere credit. Statua vero illius inter Principis Justininani cimelia, ex albo marmore, artificem suum facile prodit, actionum decore, et vestium cultu ornatissimo.