58
NILVS, CVM PYRAMIDIBVS.
HOmero aliisque Nilus dictus est Aegyptus, cuius appellationis caussam eam esse dicit Nearchus, apud Strabonem; quod Aegypti solum factum sit a Nilo, deferente limum e superioribus partibus Aethiopiae. Parmeno, poeta Byzantius, apud Eustathium, Homeri interpretem, Jovem Aegypti eum nominat; eo quod Nilus in Aegypto imbribus Jovis pluvii proportione respondeat. Vnde Tibullus:
Te propter nullos tellus tua postulat imbres
arida, nec Pluvio supplicat herba Jovi.
Quare Aegyptii Nilo sollemne festum quotannis publice celebrabant; in quo omnes accederent ad theatra, et epularentur, initaque communi chorea eosdem canerent hymnos, quos Jovi decantabant. Eodem spectabat superstitio ista, qnodquod cum Nili aquae urna deferretur in templum, omnes in genua procumberent. Is autem adeo aquis abundat, ut scripserit Aristoteles, Nilum et Istrum maximos esse fluviorum, qui in hoc mare influant. Inter hos vero excedit Nilus, ex Ausonii sententia:
Illyricis regnator aquis tibi, Nile, secundus
Danubius.
Nec dissentis Jornandes in Geticis: Hic etenim amnis, ait, inter caetera flumina immanis, omnes superat, praeter Nilum. Plurimum adiumenti ad fertilitatem conferre, docet Horus, Nilum cor Aegypti censens. Iuvat autem agros duabus de causis, Seneca iudice, quod inundet eo tempore, quo maxime ista caloribus terra undam altius trahit; tantum hauriens, quantum siccitati annuae sufficere possit: Et quod turbulentus fluens, terras oblimet illato limo ac pingui, quod secum detulit; unde arenoso et sitienti solo et aquam inducit, et terram. Referuntur Pyramides, quarum amplissimam octo iugera soli obtinentem trecenta sexaginta hominum millia annis viginti construxisse, a Plinio memoriae proditum est; tres factas annis octo ac septuaginta. Denique Nilus hic exprimitur, cornu copiae et aristas utraque tenens, cinctusque liberis sedecim, e quibus aliquot vetustas abstulit; certa olim fertilitatis mensura, si flumen exundans illos attigisset. Adsunt praeterea Crocodilus, Sphynx, et Pyramides quaedam, haud obscura Aegyptiacae dignitatis monumenta, Nilique signa pulcherrima atque antiquissima. Ante centum et quinquaginta annos hanc Nili statuam, prope S. Stephanum, cognomine Cacum, repertam fuisse, Vlysses Aldrovandus testatur.