61
NILVS ALTER.
MEmoratu non indigna sunt verba illa Caroli M. Francorum Regis, libro tertio de Imaginibus: Nonne divinis scripturis contrairecontrarie noscuntur pictores, cum flumineos amnes, in figuris hominum, aut situlis aquas fundere, aut alios in alios confluere depingunt? Sed pictoribus, atque poetis, maior in talibus libertas est, qui saepicule mentiuntur, ut delectent. Nudi etiam plerique pinguntur amnes, solo excepto Tago, de quo proditum memoriae est, Ant. Colonnam, Vice-Regem Siciliae, cum aliquot Baronibus in horto deambulasse: Ibi, inter insignes statuas, maiora universi orbis flumina, praeter unicum Tagum, a ventre denudata videbantur; huius subturpia folio ficus, contecta erant. Hinc ista magnifica et gloriosa ostentatio Hispanorum, praedicatione patriam suam, suosque tunc efferentium: Ecce, inquiunt, verecundia Hispanica, ex insensili saxo effulgens; cum caeteri omnes fluvii foeditatem suam aperiant, atque ostendant! Ad haec peracute Colonna: Erratis, ait, Tagus enim vester ideo sexum velat, quia circumcisus est! Quare nec Nilo nuditas sua vitio verti debet, cuius Aegyptiacam fertilitatem Serapidis simulacrum hieroglyphice innuebat; quod modium in capite, et cubitum mensuram aquae habebat, Alexandriae sublatum (Theodosii M. tempore) a Theophilo Patriarcha, ut scribit Suidas. Sicut etiam Constantinus Imp. cubitum, quo mensurabatur Nilus, non iam in Serapidis templum annis singulis, sed in Ecclesiam portari sanciverat; ut Ruffinus, Socrates, et Paulus Diaconus docent. Heliodorus, in Aethiopicis, Nili aquam dulcissimam esse dixit, et ob eius bonitatem ac praestantiam ex ea tantum bibere Aegypti Reges; sicut Parthorum Reges ex Choaspe et Euleo solum bibebant, etiam in longe dissitis regionibus, auctore Plinio. Quapropter neque mirum, si Ptolemaeus Philadelphus, cum Berenicem filiam in matrimonium tradidisset Antiocho Assyriae Regi, ad delicias magnis impensis curaverit illi ad potum Nili aquam perpetuo suppetere; ut autor est Polybius, et Athenaeus. Sine strepitu fluere extra cataractas, innuit Claudianus, in panegyrico Manlii:
Lene fluit Nilus; sed cunctis amnibus extat
utilior, nullas confessus murmure vires.
Statua eius posterior in Romano Capitolio, geminam hominis formam aequans; prior autem in Pontificis horto, Belvedere dicto, e Graeco marmore scalpta conspicitur.