Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0027

2

JVPITER OLYMPIVS.

NOvissime haec Jovis statua, e terrae cavernis Romae effossa, inveniebatur, optima Graecorum arte scalpta e marmore: Quam postea in Equitis Verospii palatio erectam quivis unus pro JoveJove agnovit Olympio; quo nec perfectiorem, nec integrum magis Urbs habet. Illum sic dictum fuisse tradiderunt, quod ab Olympo magistro sit eruditus; nam Dionysum aiunt post devictos Titanas ac Saturnum et Rheam, cum ex his natus esset Jupiter, eum, cum Dionysus in Aegyptum militaret, Regem regionis instituisse: Sed cum esset valde iuvenis, illius magistrum ac tutorem instituit Olympum, virum et rerum astronomicarum peritum, et prudentia clarum; a quo Jupiter fuit eruditus, et Olympius appellatus. Sic autem scriptum est ab iis, qui res Aegyptias conscripsere. Et quoniam non unus, sed plures Joves fuerunt, idcirco varia loca, in quibus nati sint, maxime vero montes referuntur: Qui igitur Cretensem Jovem crediderunt, ab Ida monte Idaeum appellarunt; ut Virgilius: Idaeumque Jovem, Phrygiamque ex ordine matrem. At qui in Arcadia, Olympium dixerunt; quia Lycaeus, Arcadiae mons dictus est Olympus, ut ait Pausanias in Arcadicis; cuius vertex Sacrum iugum vocatum est, quod ibi Jovem vulgo fuisse educatum ferunt. Haud aliter Olympus Triphylius, mons excelsus Diis dicatus erat, in Panchaea insula Oceani, iuxta Arabiam felicem, ut Diodoro Siculo videtur; quem etiam Caeli sedem nominarunt. Hoc nimirum modo Olympum pro ipso accipiunt caelo, quia Olympi montis, in ea parte Thessaliae, quae in Macedoniam vergit, editissimi vertex usque adeo attollitur, ut nubes penetrare, caelumque ipsum attingere crederetur. Ceu ferme Ebraeis Horeb dicitur mons Dei, hoc est, ingens, et supra alios eminens; et Deus Carmelus, istud idolum, quod, teste Suetonio, in monte Carmelo, aedem suam habebat: Fueritne Alagabal, quasi dicas, Deus montis, Syrorum vel Phoenicum lingua, peculiaris eorum Gabalitarum Deus; quorum in sacris literis habetur mentio, Scaliger ex Herodiano et Dione explicat. Apud Sinenses hodieque in provincia Fokien, iuxta civitatem Tunchuen, mons, in idolum Fe efformatus, admirationem superat; cuius oculi, aures, nares ac os, ad duo et plura nostratia conspiciuntur milliaria. Denique Lapporum Deus, Storjunkare, inter rupes, et sacra montium honorabatur.