63
SATYRVS ET SILENVS.
SAtyri dicti sunt, ut Macrobius docet, veluti Sathuni, quod sint in libidinem proni, ωαρὰ τ[…]τὴν σάθην, quod membrum virile declarat. Hos petulcos in libidinem fuisse, etiam S. Hieronymus in Pauli Thebaei vita testatur; et Eusebius, in tertio Praeparationis Evangelicae, eos omnem Veneream virtutem ostendere ait. Satyros, inquit Phurnutus, symbolum esse ecstaseos, id est, mentis excessus. Istos nonnulli (ut Aelianus in Varia historia scribit) Tityros vocant, qui una cum Dionysio chorum agebant: Id autem nomen sumserunt a teretismatis, hoc est, lascivis cantibus, quibus Satyri oblectabantur. Quare hi a simulato et ficto risu, ceu Sileni a dicacitate vocabantur; σίλλον enim infamiam appellant, cum acerbo et molesto ioco. Vestis erat Silenis ex utraque parte villosa, habitus vero totus plantationem, cuius autor fuit Bacchus, vitium et palmitum densitatem significat; ut ait Aelianus. Porro Pomponius Mela, et Plinius, Satyros animalia esse dixerunt quadrupedia, in subsolanis Indorum montibus, pernicissima, humana effigie: Solinus in simiarum genere reponit. Ab istis denique Satyris poematis genus varium et maledicum, et petulans denominatum est, antiquae comoediae charactere compositum. Denique Sileni Alcibiadis, apud eruditos in proverbium abiisse Erasmo videntur; quo licet uti, vel de re, quae cum in speciem, et prima (quod aiunt) fronte vilis ac ridicula videatur, tamen interius ac propius contemplanti sit admirabilis: Vel de homine, qui habitu vultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. Porro statuarum argumentum sumtum est a ridiculo illo Sileno, Bacchi paedagogo, numinumque poeticorum morione: Proinde apud Athenaeum, libro quinto, adolescens Critobulus irridens Socratem senem ac deformem, dicebat illum multo Silenis deformiorem; cui Socrates: Ita per Jovem, aut omnium Silenorum, qui sunt inter Satyros, turpissimus fuero! Et Alcibiades, apud Platonem in Convivio, Socratis encomium dicturus, Silenis eiusmodi similem facit; quod is multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu specieque videretur. Denique illa Satyri statua (quem semisopitum, aut somno torpidum varia circumflexu facili ambiunt ornamenta) apud Cardinalem Barbarinum; haec vero stantis in modum, apud Marchionem Matthaeum, inter elaborata palatiorum decora, servatur diligentissime.