64
ATALANTA CVM FAVNO.
REferunt fabulae, Atalantam, Schoenei filiam, virginem Calydoniam, semper in venatibus, semper in silvis, non tumentes uteros feminarum, fastidiaque conceptus, sed expeditam et castam amasse virtutem. Haec igitur, virginitatis conservandae studio, Dianae se dedit comitem; et una cum caetera Achaiae nobilitate iuvenum in Aeoliam, a Meleagro, Oenei Regis filio, ad aprum Calydonium perimendum vocata, prima aprum sagitta percussit: Postea quoque eidem Meleagro, a quo ob formae elegantiam maxime diligebatur, nupsit; et ex eo Parthenopoeum suscepit. Hinc Atalanta (monente Car. Stephano) fons in portu Cyphantarum, in sinu Argolico Achaiae, dictus, quod ibi venatrix femina, aestu languida, consederit; et petra, venabulo eius percussa, teste Pausania, laticem praebuerit: Apud Stethaeum videlicet, Aesculapii fanum; ubi frigidissimae aquae e saxo prorumpentem fontem elicuit. Huic vero cum pellis apri Calydonii pro insigni victoriae data fuisset a Meleagro, mox ab aegre ferentibus viris gloriam victoriae a femina sibi fuisse praereptam, lis exorta fuit per avunculos Meleagri; quibus ab ipso Meleagro caesis propter illatam iniuriam, universa vis ultionis conversa est demum in Meleagrum. Memoratur item, quod Atalanta ab Hippomene cursu victa fuerit; dum malis tribus Hesperidum colligendis retardata fuisset, quae Venus dederat Hippomeni; cum nuptiae eius victori, at mors victis proponeretur: Nam fuit multorum antiquorum ius, uti nuptias virtute comparandas praestantium mulierum proponerent. Sic Antaeus, Rex Lybiae, filiam Alceim, vel (ut alii maluerunt) Barcen victori cursus proposuit; sic Danaus filias, sic Pisander Camirensis sorores; sic Hippodamiam propositam ferunt. At quod in templo Magnae matris, morae impatiens, nulla habita Deae reverentia, cum Hippomene victore concubuit, Hippomenes in leonem, ipsa in leaenam conversa fuit. Hoc loco Atalanta etiam, quasi cursu effuso in certamen fertur; ad quam se Faunus applicat et adiungit, prope gelidas fontis amoenitates, in herba recumbens, cum fistula sua; nam Fauni, Satyri, et Panes vocati sunt ab illa Cicuticines. Nobile par statuarum, quarum haec, Romae, in horto Mediceo, illa in Cardinalis Caesii viridario elevata est.