Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0285

65

RVINA ROMAE.

QVod olim Franc. Petrarcha scripsit ad Clementem VI. Pontificem, de statu Vrbis, post reversionem eius:

--- Quot sunt mihi templa, quot arces,
vulnera sunt totidem; crebris confusa ruinis
moenia relliquias immensae et flebilis Vrbis
ostentant, lacrimasque movent
spectantibus. ---

Id ipsum, inquam, de vetere Roma, a Gothis Vandalisque capta ac diruta, verius dici potuisset; quam Alaricus, Gothorum Rex, anno eiusdem conditae MCLXIV. maiore ignominia quam damno depopulatus, pauca quaedam aedificia incendit; et, Placidia abducta, brevi profectus est. Mortuo Alarico, rediere Gothi, ad eandem diripiendam, Ataulpho Rege; sed manus ab aedificiis abstinuerunt: Tertio capta est Vrbs a Vandalis, quos ex Africa in Italiam, Genserico Rege, accivit Eudocia Augusta; ut viri sui Valentiniani necem, Maximi dolo illatam, ulcisceretur: Quarto Odoacer, Herulorum Rex, Vrbe potitus est, sublato Augustulo; postea a Theodorico Gothorum Rege ipse occisus, qui Vrbem quintum cepit. Successit bellum Gothicum, in quo defensa primum adversus Vitigem Roma, a Totila deinde expugnata est: Quid vero barbarus ille demolitus sit, constat e Procopii libro tertio; nam, ut ibi ait, Totilas Gothorum Rex, cum cepisset urbem, velletque in Campaniam discedere cum exercitu, Romam imprimis dirutam solo aequare decrevit; murosque in partibus multis diruit, incensurus aedificiorum pulcherrima, nisi literis Belisarii mitigatus in Campaniam discessisset: Sed ad obsidionem altera et tertia vice reversus, incuria Ducis, et proditione militum eandem denuo cepit. Id nempe ius Fortuna habuit in Vrbem, quam hoc ipsum Ruinae schema exprimere videtur: Si pensiculatius aestimentur aedificia illius dignissima, et admiranda artificum opera; quae ab elegantissimo Capitolii deambulacro, usque ad Imperatorium, in monte Palatino, palatium, prostrata iacent, una cum illustrium statuarum fragmentis, vastatione hostium destructis, vel ab ipsa etiam vetustate funditus eversis atque pessumdatis; cum ferali istac epigraphe:

ROMA QVANTA FVIT, IPSA RVINA
DOCET!