Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0289

66

CALCEAMENTA VARIA.

INter praecipua Graecorum pariter ac Romanorum luxuriantium ornamenta caligae vel calcei fuere, quibus Dii Deaeque, Imperatores, Duces, Consules aliique nudos pedes suos, certo modo ac ordine, operiebant, vel potius compingebant: Quamobrem potiores, ad hanc doctrinam nostram attinentes, singulari studio Romae conquisivi, et ex optimis statuis delineavi; nec praeter haec alia inveni calceamenta, quae curam laudemque merentur.

In prima igitur hac tabula, primi pedis figura ex statua Cleopatrae petita est; quae non soleam tantum, sed integumentum etiam, quod plantarum calces (dicente Gellio) infime plus tegit, spectandum exhibet: Superius decora videmus vincula, quorum magis necessarius in soleis, quam in calceis, usus erat. Quo factum, ut apud Virgilium vincula pro soleis, libro octavo, usurpentur:

Et Thyrrhena pedum circumdat vincula plantis.

Pes alter sinistrorsum formosissimi cuiusdam Apollinis fuisse fertur, soleae compedibus subligati: Tertius item, in amoenissimo loco, Belvedere dicto, Apollinis quoque conspicitur, et exquisitissimis verbis ab ipsis artificibus laudatur; ob calceatum scilicet solearum, et viris interdum absque ulla muliebris mollitiei suspicione permissum; nec non habenas corrigiasque, quarum beneficio illae pedibus apte adstringebantur: Quae vero plantae inferioris idean sit, quarta nos docet figura. Sequitur pes quintus, quem Minervae vocant; in quo omnes digiti distincte eminent, sine vinculis conspicui: Sextus ex heroica Marii, tot Consulatibus et triumphis celeberrimi, statua desumtus fuit, robustis ligulis bene munitus uncinatusque: Septimus omni ex parte tectus militantis Traiani calceatum denotat, in cuius compage spectatur leonis caput, Heroum pariter ac Imperatorum gestamen nobilissimum: Octavus tandem, et ultimus pes, in priore hac tabula, Minervam indicat; cuius imago in atrio Principis Justiniani, velut inter ignes minores Luna, extitit, atque effulsit: Integumentis totus fere evolutus nudatusque est, more Dearum, quibus solea familiaris fuit. Sic Prudentius de ipsa Junone in Apotheosi:

Perfidus ille Deo, quamvis non perfidus urbi,
augustum caput ante pedes curvare Minervae,
fictilis, et soleas Junonis lambere, etc.