Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0293

67

CALCEAMENTA
SIMILIA.

IN sequenti tabula pes primus Minervae audit, reliqui duo autem, dexter scilicet ac sinister, ex imagine Alexandri M. expressi fuere: Intermedius, sive quartus, incomperta res est; quo quidem nihil potest esse concinnius: Quare eundem quoque delineavi, quia per mihi scitus videbatur. Pes quintus et sextus (ne quid dissimulem) unus idemque est, ex utraque parte a me repraesentatus, ut eo melius cognosci posset, qua cura quamque firmiter vincula utrinque colligata fuerint, et ad pedem accommodata; ut Consul aliquis Romanus sic congrue satis ingrederetur. Posteriores duo ferreis quasi squamis circumdati, et globulis superius constricti sunt; qui militaris fuisse videtur calceatus, quo ductores ipsi, praefecti evocatorum, et tribuni militum commodius utebantur. Traiani testor columnam, in qua plurimi conspiciuntur, hoc modo calceati; quos omnis ornatus et elegantiarum contemtores, usu contentos, tenuis cultus delectabat: Satis enim habebant, nihil de tempestatibus, aut vi hostium, conqueri. Hinc eleganter de militis Christiani procinctu Balduinus, in Calceo antiquo: Quos, inquit, homini huius vitae militiam aut viam obeunti calceos tandem assignabimus? videndum, quid sit, quod militem per medias armatorum hostium turmas impellat intrepidum. Solent enim ideo potissimum calcei pedibus induci, ut incedentes intrepide per vias, sentibus et viperis infestas, gradiantur. Sed in eo non necesse est, laboriosius inquirendo desudare; notum enim illud est Livii: Eo impendi laborem ac periculum, unde emolumentum et honos speretur. Spes itaque, sive lucri, sive honoris et gloriae, sive quietis, ea est, quae efficaces omnino hominum animis subiicit aculeos; quibus incitati, quaecunque intercurrunt impedimenta, facile superant; modo tamen, quod appetunt, id assequi se posse confidant. Atque hoc est calceamentum, quo nostrum militem, ad iter ineundum, instruimus.