68
GLADIATOR CVRRENS.
Cum Pauli Pont. V. temporibus, nepos eiusdem, Scipio Burgesius, celeberrimum et amoenissimum illud palatium, quod Vinea Burgesii vulgo appellatur, et in altera Academiae nostrae parte fig. XXXVII. delineatum conspicitur, ad culmen perduxisset; rariores picturae, tabulae, et statuae marmoreae accuratissima diligentia atque omni cura conquirebantur: Casus autem mirificus quidam tunc intervenit, ut Romae haec ipsa statua, ex marmore, una cum variis lapidum fragmentis, defossa inveniretur. Concursabat urbe tota maxima multitudo, confluxerant ad illam summi artifices, talium rerum iusti aestimatores; qui de eadem iudicium censuramque facientes, pulchre asseverabant, Gladiatoris currentis simulacrum esse, in modum pugnantium formati: Is enim sinistra clypeum, dextera hastam puram quatit. Opus ipsum Romano artifici libenter testimonio est, licet alterius manu hinc inde restauratum: Quamobrem sine mora, in eodem palatio, ad artis gloriam, atriique ornamentum, exaltabatur; ubi hodienum id, velut egregium spectaculum, oculis nostris capessimus, et, dum licet, illius imaginem in tabella delineamus; ob eximios actus positusque membrorum: Haud enim ille lanista omnino a gladiis recessisse videtur, tanquam ad caedem faciendam conductus Thrax aliquis, et plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator; quo nemo fuit in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior. Mensurae quidem ac musculis proportio haud abest; sed rudia antiquitatis vestigia potius sequi congruum esse duxi, quam artem anxie ubivis observare. De caetero illud detestandum (si Mercuriali credimus) plane habebant, quod certantes quam gravius poterant, sese ferire studebant; et non solum (quod scripsit Scribonius Largus, qui Tiberii Caesaris et Messalinae aetate medicinam Romae exercuit) contusiones in luctationibus patiebantur; sed etiam non raro usque ad alterius, vel amborum pugnantium interitum certamen protendebatur. Quin auctor est Gellius in septimo, gladiatori composito ad pugnandum pugnam hanc propositam sortem fuisse; aut occidere, si occupasset; aut occumbere, si cessasset. Quare optimus Imp. Antoninus, teste Dione, edicto cavit, ut gladiatores non acuto ferro, sed obtusis gladiis dimicarent; quod hodie factitant, qui huic arti discendae operam navant.