69
VENVS VICTRIX.
EX albo marmore insignem hanc Veneris Victricis statuam Justinianus Princeps in palatio suo posuerat, cuius inibi lineamenta quondam conformavi. Facie eximia, ut praedicatur, Dea, omnibusque simulacris emendatior, oculos artificum pascit; et discentibus, in hac ut erudiantur schola, omnino sufficit. Prope ab illius pedibus labrum est, vel concha, aut lebes, quo feminae a concubitu se expurgabant; unde Martialis, secundo Epigrammatum:
Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
Sed maxime in balneis subministrabatur vasis argenteis, quae lavationem argenteam Phaedrus in fabulis appellat. Porro Victricem Venerem cultam a Romanis legimus, cuius aedem Porphyrion fuisse ait in theatro Pompeii. Plinius octavo, de elephantis: Pompeii altero Consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, pugnavere in Circo XX, aut, ut quidam tradunt, XVII. Superioribus annis, inquit Gyraldus, Romae effossum fuit marmoris frustum, in quo scriptum erat: VENERI VICTRICI L. ARRONIVS. Vidit idem in vetusto Imp. Numeriani numismate, in cuius tergo erat inscriptio, VENERI VICTRICI. Erat autem imago stolata, quae dextra victoriolam porrigebat, sinistra (ceu quidem videbatur) speculum; sed alius putabat, tintinnabulum esse, ad victoris claritatem significandam. Praeterea inter aureos Jul. Caesaris nummos, quos Carolus Dux Arschotanus collegit, unus Caii Maridiani extat, cum eiusdem Veneris imagine, dextra victoriolam quoque, sinistra ingentem clypeum praeferente; infra hunc orbis est, terrarum veluti sub armis Julii, devicto Pompeio succumbens: Fuit enim in praelio Pharsalico Caesaris tessera, Venus Victrix; ut Pompeii, Hercules Invictus, sed ibi malo fato Hercules Veneri impar visus. Extat similis nummus Plaucillae (quae Caracallae coniux) ubi Venus eodem schemate exprimitur, adiuncto Cupidine, cum inscriptione, VENVS VICTRIX. Est et alius Faustinae, schemate VENERIS Marti abblandientis, merito VICTRICIS; cui Mars ipse victor (hoc est, maritus Aurelius, in bello Germanico dux) et hostium domitor per pellaciam succumbit. Incomparabilis rei nummariae Interpres, Ez. Spanhemius, in denario, qui Venerem exhibet anteriori parte, tropaea signata, et Κύπριν Τροπαιοφόρον a Graecis dictam, solus demonstravit.