70
COMMODVS IMP.
HUmanam quasi staturam statua haec excedit, Commodi Imp. faciem, atque habitum Herculis Invicti, et pusionem (cuius errore periit) brachio laevo gestantis referens; prout in horto Pontificis, Belveder, vel rectius Belvedere dicto, adhuc spectatur. Artus, musculi, vultus undique expletam formam habent; et apicem perfectionis summum tenent. Lampridius, in vita Commodi, testis est, hunc accepisse statuas in Herculis habitu, eique immolatum esse, ut Deo: Ἐν Ἠρακλέος σχήματι simulacra memorat Dio, qui praesens vidit omnia: Vix enim credi alias possit tantus furor. Quia dicitur Hercules (notante Casaubono) cum monstris et gigantibus pugnasse, et vicisse; voluit et novus hic Hercules Romanus gigantes trucidare: Clava non solum leones, in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam multos homines occidit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi dracones digererentur; eosdemque sagittis confecit. Ita gigantes finxit Ovidius, in Fastis:
Mille manus dedit illis, et pro cruribus angues.
Habuit et hominem sibi carissimum, quem Onon appellabat, et sacerdotio Herculis rustici praeposuerat. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exuperatorium, pro Decembri Amazonium, ex signo ipsius adulatores vocabant: Hae, inquam, quattuor appellationes tantum ad Herculem respexerunt. Hinc quoque appellatus est Germanicus, Idibus Herculeis; assumtus in omnia collegia sacerdotalia, XIII. Calendas Invictas; appellatus Imperator V. Calendas Exuperatorias, triumphavit X. Calendas Amazonias. Denique non Herculem, sed Herculeum, qui erat October, non September, vocat Dio; a quo stant et publica Acta: Nominatus inter Caesares quarto Iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit. Ita ergo locum Lampridii concipiendum censet Casaubonus: Pro Augusto COMMODVM, AVGVSTVM pro Septembri, HERCVLEVM pro Octobri, INVICTVM pro Novembri, EXVPERATORIVM pro Decembri, AMAZONIVM pro Januario. Tantum de Hercule Commodiano.
F I N I S.