Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0031

3

HERCVLES HYDRAM
VINCENS.

HOnesti victoria certaminis penes Herculem semper fuit, cuius marmorea statua, Romae nuper eruta, et in Equitis Verospii palatio erecta, altero pede restituto, monstroque crebris locis refecto, conspicitur. Cum enim in Lerna, Argivi Mycenaeique agri lacu, hydra insignis esse diceretur, et magnopere formidabilis, quae in palude lacui proxima versabatur, plura capita habens; iubebatur Hercules ab Eurystheo illam interficere. Versabatur plerumque, et educata fuerat sub platano quadam ibi amplissima, ad fontem Amymones; apud quem fuit etiam caesa. Dicunt hanc hydram plura habuisse capita, siquidem Naucrates Erythraeus septem, at Zenodotus Ephesius novem, Heraclides Ponticus quinquaginta illa fuisse; quae, quoties unum eorum caedebatur, priorum numerus duplicabatur continuo, nisi quis concisum reliquum colli thyrsum igni statim combussisset: Id cum cognovisset Hercules, nulli diligentiae aut labori pepercit in illa opprimenda. Asserunt, eius hydrae venenum fuisse acutissimum; quippe cum sagitta illo veneno tincta Chironem prope subito interemerit, vel Polemorem Centaurum, ut quidam maluerunt. Hunc aiunt, vi doloris impulsum, ad fluvium, e Lapitho monte Arcadiae defluentem, accurrisse, ut ibi vulnus lavaret; unde postea teter odor dicitur flumini ex loto vulnere diu permansisse. Fuit enim hydra illa maleficum omnino, et pestiferum hominibus animal; quippe quae campestria omnia impetu facto devastaret, et in pecora agrosque vicinos crudelissime saeviret. Fabulantur, Jolai opera aurigae usum fuisse Herculem; nam in curru eo accesserat, cum ingens cancer hydrae opem tulisset, quem Hercules conculcavit: Siquidem ex accensa silva propinqua accensos torres Jolaus ad Herculem attulit. Verum crediderunt, hunc laborem, quia adiutus fuisset Hercules ab Jolao, non fuisse inter duodecim ab Eurystheo receptum. Hactenus Natalis. Virgilius hydram, in Lerna palude confectam, inter reliquos Herculis labores, hunc in modum, sexto Aeneidos, descripsit:

Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
fixerit aeripedam cervam licet, aut Erymanthi
placarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu.